Seneca, Oedipus, Scaena IV. Oedipus Creo
| 1 | Oedipus Etsi ipse vultus flebiles praefert notas, |
| 2 | exprome cuius capite placemus deos. |
| 3 | Creo Fari iubes tacere quae suadet metus. |
| 4 | Oe. Si te ruentes non satis Thebae movent, |
| 5 | at sceptra moveant lapsa cognatae domus. |
| 6 | Cr.Nescisse cupies nosse quae nimium expetis. |
| 7 | Oe.Iners malorum remedium ignorantia est. |
| 8 | itane et salutis publicae indicium obrues? |
| 9 | Cr.Ubi turpis est medicina, sanari piget. |
| 10 | Oe.Audita fare, vel malo domitus gravi |
| 11 | quid arma possint regis irati scies. |
| 12 | Cr. Odere reges dicta quae dici iubent. |
| 13 | Oe. Mitteris Erebo vile pro cunctis caput, |
| 14 | arcana sacri voce ni retegis tua. |
| 15 | Cr. Tacere liceat. ulla libertas minor |
| 16 | a rege petitur? Oe. Saepe vel lingua magis |
| 17 | regi atque regno muta libertas obest. |
| 18 | Cr.Ubi non licet tacere, quid cuiquam licet? |
| 19 | Oe. Imperia solvit qui tacet iussus loqui. |
| 20 | Cr. Coacta verba placidus accipias precor. |
| 21 | Oe. Ulline poena vocis expressae fuit? |
| 22 | Cr. Est procul ab urbe lucus ilicibus niger |
| 23 | Dircaea circa vallis inriguae loca. |
| 24 | cupressus altis exerens silvis caput |
| 25 | virente semper alligat trunco nemus, |
| 26 | curvosque tendit quercus et putres situ |
| 27 | annosa ramos: huius abrupit latus |
| 28 | edax vetustas; illa, iam fessa cadens |
| 29 | radice, fulta pendet aliena trabe. |
| 30 | Amara bacas laurus et tiliae leves |
| 31 | et Paphia myrtus et per immensum mare |
| 32 | motura remos alnus et Phoebo obvia |
| 33 | enode Zephyris pinus opponens latus. |
| 34 | medio stat ingens arbor atque umbra gravi |
| 35 | silvas minores urguet et magno ambitu |
| 36 | diffusa ramos una defendit nemus. |
| 37 | tristis sub illa, lucis et Phoebi inscius, |
| 38 | restagnat umor frigore aeterno rigens; |
| 39 | limosa pigrum circumit fontem palus. |
| 40 | Huc ut sacerdos intulit senior gradum, |
| 41 | haut est moratus: praestitit noctem locus. |
| 42 | tum effossa tellus, et super rapti rogis |
| 43 | iaciuntur ignes. ipse funesto integit |
| 44 | vates amictu corpus et frondem quatit; |
| 45 | lugubris imos palla perfundit pedes, |
| 46 | squalente cultu maestus ingreditur senex, |
| 47 | mortifera canam taxus adstringit comam. |
| 48 | nigro bidentes vellere atque atrae boves |
| 49 | antro trahuntur. flamma praedatur dapes |
| 50 | vivumque trepidat igne ferali pecus. |
| 51 | Vocat inde manes teque qui manes regis |
| 52 | et obsidentem claustra Lethaei lacus, |
| 53 | carmenque magicum volvit et rabido minax |
| 54 | decantat ore quidquid aut placat leves |
| 55 | aut cogit umbras; sanguinem libat focis |
| 56 | solidasque pecudes urit et multo specum |
| 57 | saturat cruore; libat et niveum insuper |
| 58 | lactis liquorem, fundit et Bacchum manu |
| 59 | laeva canitque rursus ac terram intuens |
| 60 | graviore manes voce et attonita citat. |
| 61 | latravit Hecates turba; ter valles cavae |
| 62 | sonuere maestum, tota succusso solo |
| 63 | pulsata tellus. 'audior' vates ait, |
| 64 | 'rata verba fudi: rumpitur caecum chaos |
| 65 | iterque populis Ditis ad superos datur.' |
| 66 | Subsedit omnis silva et erexit comas, |
| 67 | duxere rimas robora et totum nemus |
| 68 | concussit horror, terra se retro dedit |
| 69 | gemuitque penitus: sive temptari abditum |
| 70 | Acheron profundum mente non aequa tulit, |
| 71 | sive ipsa tellus, ut daret functis viam, |
| 72 | compage rupta sonuit, aut ira furens |
| 73 | triceps catenas Cerberus movit graves. |
| 74 | Subito dehiscit terra et immenso sinu |
| 75 | laxata patuit -- ipse pallentes deos |
| 76 | vidi inter umbras, ipse torpentes lacus |
| 77 | noctemque veram; gelidus in venis stetit |
| 78 | haesitque sanguis. saeva prosiluit cohors |
| 79 | et stetit in armis omne vipereum genus, |
| 80 | fratrum catervae dente Dircaeo satae. |
| 81 | avidumque populi Pestis Ogygii malum-- |
| 82 | tum torva Erinys sonuit et caecus Furor |
| 83 | Horrorque et una quidquid aeternae creant |
| 84 | celantque tenebrae: Luctus avellens comam |
| 85 | aegreque lassum sustinens Morbus caput, |
| 86 | gravis Senectus sibimet et pendens Metus |
| 87 | nos liquit animus; ipsa quae ritus senis |
| 88 | artesque norat stupuit. Intrepidus parens |
| 89 | audaxque damno convocat Ditis feri |
| 90 | exsangue vulgus: ilico, ut nebulae leves, |
| 91 | volitant et auras libero caelo trahunt. |
| 92 | non tot caducas educat frondes Eryx |
| 93 | nec vere flores Hybla tot medio creat, |
| 94 | cum examen arto nectitur densum globo, |
| 95 | fluctusque non tot frangit Ionium mare, |
| 96 | nec tanta gelidi Strymonis fugiens minas |
| 97 | permutat hiemes ales et caelum secans |
| 98 | tepente Nilo pensat Arctoas nives, |
| 99 | quot ille populos vatis eduxit sonus. |
| 100 | Pavide latebras nemoris umbrosi petunt |
| 101 | animae trementes: primus emergit solo, |
| 102 | dextra ferocem cornibus taurum premens, |
| 103 | Zethus, manuque sustinet laeva chelyn |
| 104 | qui saxa dulci traxit Amphion sono, |
| 105 | interque natos Tantalis tandem suos |
| 106 | tuto superba fert caput fastu grave |
| 107 | et numerat umbras. peior hac genetrix adest |
| 108 | furibunda Agave, tota quam sequitur manus |
| 109 | partita regem: sequitur et Bacchas lacer |
| 110 | Pentheus tenetque saevus etiamnunc minas. |
| 111 | Tandem vocatus saepe pudibundum extulit |
| 112 | caput atque ab omni dissidet turba procul |
| 113 | celatque semet (instat et Stygias preces |
| 114 | geminat sacerdos, donec in apertum efferat |
| 115 | vultus opertos) Laius -- fari horreo: |
| 116 | stetit per artus sanguine effuso horridus, |
| 117 | paedore foedo squalidam obtentus comam, |
| 118 | et ore rabido fatur: 'O Cadmi effera, |
| 119 | cruore semper laeta cognato domus, |
| 120 | vibrate thyrsos, enthea gnatos manu |
| 121 | lacerate potius -- maximum Thebis scelus |
| 122 | maternus amor est. patria, non ira deum, |
| 123 | sed scelere raperis: non gravi flatu tibi |
| 124 | luctificus Auster nec parum pluvio aethere |
| 125 | satiata tellus halitu sicco nocet, |
| 126 | sed rex cruentus, pretia qui saevae necis |
| 127 | sceptra et nefandos occupat thalamos patris |
| 128 | [invisa proles: sed tamen peior parens |
| 129 | quam gnatus, utero rursus infausto gravis] |
| 130 | egitque in ortus semet et matri impios |
| 131 | fetus regessit, quique vix mos est feris, |
| 132 | fratres sibi ipse genuit -- implicitum malum |
| 133 | magisque monstrum Sphinge perplexum sua. |
| 134 | Te, te cruenta sceptra qui dextra geris, |
| 135 | te pater inultus urbe cum tota petam |
| 136 | et mecum Erinyn pronubam thalami traham, |
| 137 | traham sonantis verbera, incestam domum |
| 138 | vertam et penates impio Marte obteram. |
| 139 | Proinde pulsum finibus regem ocius |
| 140 | agite exulem quocumque; funesto gradu |
| 141 | solum relinquat: vere florifero virens |
| 142 | reparabit herbas; spiritus puros dabit |
| 143 | vitalis aura, veniet et silvis decor; |
| 144 | Letum Luesque, Mors Labor Tabes Dolor, |
| 145 | comitatus illo dignus, excedent simul; |
| 146 | et ipse rapidis gressibus sedes volet |
| 147 | effugere nostras, sed graves pedibus moras |
| 148 | addam et tenebo: reptet incertus viae, |
| 149 | baculo senili triste praetemptans iter: |
| 150 | eripite terras, auferam caelum pater.' |
| 151 | Oe. Et ossa et artus gelidus invasit tremor: |
| 152 | quidquid timebam facere fecisse arguor-- |
| 153 | tori iugalis abnuit Merope nefas |
| 154 | sociata Polybo; sospes absolvit manus |
| 155 | Polybus meas: uterque defendit parens |
| 156 | caedem stuprumque. quis locus culpae est super? |
| 157 | multo ante Thebae Laium amissum gemunt, |
| 158 | Boeota gressu quam meo tetigi loca. |
| 159 | falsusne senior an deus Thebis gravis? |
| 160 | Iam iam tenemus callidi socios doli: |
| 161 | mentitur ista praeferens fraudi deos |
| 162 | vates, tibique sceptra despondet mea. |
| 163 | Cr.Egone ut sororem regia expelli velim? |
| 164 | si me fides sacrata cognati laris |
| 165 | non contineret in meo certum statu, |
| 166 | tamen ipsa me fortuna terreret nimis |
| 167 | sollicita semper. liceat hoc tuto tibi |
| 168 | exuere pondus nec recedentem opprimat: |
| 169 | iam te minore tutior pones loco. |
| 170 | Oe.Hortaris etiam, sponte deponam ut mea |
| 171 | tam gravia regna? Cr. Suadeam hoc illis ego, |
| 172 | in utrumque quis est liber etiamnunc status: |
| 173 | tibi iam necesse est ferre fortunam tuam. |
| 174 | Oe. Certissima est regnare cupienti via |
| 175 | laudare modica et otium ac somnum loqui; |
| 176 | ab inquieto saepe simulatur quies. |
| 177 | Cr. Parumne me tam longa defendit fides? |
| 178 | Oe. Aditum nocendi perfido praestat fides. |
| 179 | Cr. Solutus onere regio regni bonis |
| 180 | fruor domusque civium coetu viget, |
| 181 | nec ulla vicibus surgit alternis dies |
| 182 | qua non propinqui munera ad nostros lares |
| 183 | sceptri redundent; cultus, opulentae dapes, |
| 184 | donata multis gratia nostra salus: |
| 185 | quid tam beatae desse fortunae rear? |
| 186 | Oe.Quod dest: secunda non habent umquam modum. |
| 187 | Cr.Incognita igitur ut nocens causa cadam? |
| 188 | Oe.Num ratio vobis reddita est vitae meae? |
| 189 | num audita causa est nostra Tiresiae? tamen |
| 190 | sontes videmur. facitis exemplum: sequor. |
| 191 | Cr. Quid si innocens sum? Oe. Dubia pro certis solent |
| 192 | timere reges. Cr. Qui pavet vanos metus, |
| 193 | veros meretur. Oe. Quisquis in culpa fuit, |
| 194 | dimissus odit: omne quod dubium est cadat. |
| 195 | Cr.Sic odia fiunt. Oe. Odia qui nimium timet |
| 196 | regnare nescit: regna custodit metus. |
| 197 | Cr. Qui sceptra duro saevus imperio gerit, |
| 198 | timet timentis: metus in auctorem redit. |
| 199 | Oe. Servate sontem saxeo inclusum specu. |
| 200 | ipse ad penates regios referam gradum. |