monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5 > CAPUT 6 > CAPUT 20 > CAPUT 8 > CAPUT 7 > 6 > CAPUT 2 > CAPUT 11 > CAPUT 7 > CAPUT 4 > CAPUT 9 > CAPUT 3: DE NUBIBUS > CAPUT 8 > CAPUT 15 > 9 > CAPUT 5 > CAPUT 3 > CAPUT 4 > CAPUT 25 > 8 > CAPUT 17 > CAPUT 13 > CAPUT 31
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 30 <<<     >>> 32

Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 31

1 Quando ergo ista in notitiam nostram perducentur? Tarde magna proueniunt, utique si labor cessat.2 Id quod unum toto agimus animo, nondum perfecimus, ut pessimi essemus: adhuc in processu uitia sunt; inuenit luxuria aliquid noui, in quod insaniat, inuertit impudicitia nouam contumeliam sibi, inuertit deliciarum dissolutio et tabes aliquid adhuc tenerius molliusque, quo pereat.3 Nondum satis robur omne proiecimus: adhuc quicquid est boni moris extinguimus.4 Leuitate et politura corporum muliebres munditias antecessimus, colores meretricios matronis quidem non induendos uiri sumimus, tenero et molli ingressu suspendimus gradum (non ambulamus sed incedimus, exornamus anulis digitos, in omni articulo gemma disponitur; cotidie comminiscimur per quae uirilitati fiat iniuria, ut traducatur, quia non potest exui: alius genitalia excidit, alius in obscenam ludi partem fugit et locatus ad mortem infame armaturae genus, in quo morbum suum exerceat, legit.
Seneca HOME

bnf6286.39 bnf6387.26