monumenta.ch > Seneca > 7 > CAPUT 19 > CAPUT 1 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 28 > CAPUT 23 > CAPUT 22 > CAPUT 26 > CAPUT 11 > CAPUT 29
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 28 <<<     >>> 30

Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 29

1 Tarditas, inquit, illorum argumentum est grauiores esse multumque in se habere terreni.2 Ipse praeterea cursus: fere enim compelluntur in cardines.3 Utrumque falsum est.4 De priore dicam prius: Omnia quae tardius feruntur grauia sunt.5 Quid ergo? Stella Saturni, quae ex omnibus iter suum lentissime efficit, grauis est? Atqui leuitatis argumentum habet quod supra ceteras est.6 Sed maiore, inquis, ambitu circuit nec tardius it quam ceterae sed longius.7 Succurrat tibi idem me de cometis posse dicere, etiamsi segnior illis cursus sit.8 Sed mendacium est ire eos tardius: nam intra sextum mensem dimidiam partem caeli transcurrit hic proximus, prior intra pauciores menses recepit se.9 Sed quia graues sunt, inferius deferuntur.10 Primum non defertur quod circumfertur.11 Deinde hic proximus a septentrione motus sui initium facit et per occidentem in meridiana peruertit erigensque cursum suum oblituit, alter ille Claudianus, a septentrione primum uisus, non desiit in rectum assidue celsior ferri, donec excessit.12 Haec sunt quae aut alios mouere ad cometas pertinentia aut me: quae an uera sint, dii sciunt, quibus est scientia ueri; nobis rimari illa et coniectura ire in occulta tantum licet, nec cum fiducia inueniendi nec sine spe.
Seneca HOME

bnf6286.39 bnf6387.26