monumenta.ch > Seneca > CAPUT 10 > CAPUT 9 > CAPUT 29 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 28 > CAPUT 13 > CAPUT 10 > CAPUT 17 > CAPUT 20 > CAPUT 27 > CAPUT 15 > CAPUT 2 > CAPUT 21 > CAPUT 6 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 16 > CAPUT 10 > CAPUT 29 > CAPUT 11 > CAPUT 26 > CAPUT 22 > CAPUT 23 > CAPUT 28
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 27 <<<     >>> 29

Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 28

1 Aristoteles ait cometas significare tempestatem et uentorum intemperantiam atque imbrium.2 Quid ergo? Non iudicas sidus esse quod futura denuntiat? Non enim sic hoc tempestatis signum est quomodo futurae pluuiae "scintillare oleum et putres concrescere fungos," aut quomodo indicium est saeuituri maris, si "marinae in sicco ludunt fulicae notasque paludes deserit atque altam supra uolat ardea nubem," sed sic quomodo aequinoctium in calorem frigusque flectentis anni, quomodo illa quae Chaldaei a canunt, quid stella nascentibus triste laetumue constituat.3 Hoc ut scias ita esse, non statim cometas ortus uentos et pluuias minatur, ut Aristoteles ait, sed annum totum suspectum facit; ex quo apparet illum non ex proximo quae in proximum daret signa traxisse, sed habere reposita et comprensa legibus mundi.4 Fecit hic cometes, qui Paterculo et Vopisco consulibus apparuit, quae ab Aristotele Theophrastoque sunt praedicta; fuerunt enim maximae et continuae tempestates ubique, at in Achaia Macedoniaque urbes terrarum motibus prorutae sunt.
Seneca HOME

bnf6286.39 bnf6387.25

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik