monumenta.ch > Seneca > CAPUT 7 > CAPUT 2 > CAPUT 27
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 26 <<< >>> 28
Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 27
1 Quare? inquis.2 Dic tu mihi prius quare luna dissimillimum soli lumen accipiat, cum accipiat a sole; quare modo rubeat, modo palleat; quare liuidus illi et ater color sit, cum conspectu solis excluditur.3 Dic mihi quare omnes stellae inter se dissimilem habeant aliquatenus faciem, diuersissimam soli.4 Quomodo nihil prohibet ista sidera esse, quamuis similia non sint, sic nihil prohibet cometas aeternos esse et sortis eiusdem cuius cetera, etiamsi faciem illis non habent similem.5 Quid porro? Mundus ipse, si consideres illum, nonne ex diuersis compositus est? Quid est quare in Leone sol semper ardeat et terras aestibus torreat, in Aquario astringat hiemem, flumina gelu claudat? Et hoc tamen et illud sidus eiusdem condicionis est, cum effectu et natura dissimile sit.6 Intra breuissimum tempus Aries extollitur, Libra tardissime emergit: et hoc tamen sidus et illud eiusdem naturae est, cum illud exiguo tempore ascendat, illud diu proferatur.7 Non uides quam contraria inter se elementa sint? Grauia et leuia sunt, frigida et calida, umida et sicca; tota haec mundi concordia ex discordibus constat: negas cometen stellam esse, quia forma eius non respondeat ad exemplar nec sit ceteris similis? Vides enim: simillima est illa quae tricesimo anno reuertitur ad locum suum huic quae intra annum reuisit sedem suam.8 Non ad unam natura formam opus suum praestat sed ipsa uarietate se iactat: alia maiora, alia uelociora aliis fecit, alia ualidiora, alia temperatiora, quaedam eduxit a turba, ut singula et conspicua procederent, quaedam in gregem misit.9 Ignorat naturae potentiam qui illi non putat aliquando licere, nisi quod saepius fecit: cometas non frequenter ostendit, attribuit illis alium locum, alia tempora, dissimiles ceteris motus; uoluit et his magnitudinem operis sui colere.10 Quorum formosior facies est quam ut fortuitam putes, siue amplitudinem eorum consideres siue fulgorem, qui maior est ardentiorque quam ceteris; facies uero habet insigne quiddam et singulare, non in angustum coniecta et artata sed dimissa liberius et multarum stellarum amplexa regionem.
Seneca HOME
bnf6286.39 bnf6387.25