monumenta.ch > Seneca > CAPUT 10 > CAPUT 9 > CAPUT 29 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 28 > CAPUT 13 > CAPUT 10 > CAPUT 17 > CAPUT 20 > CAPUT 27 > CAPUT 15 > CAPUT 2 > CAPUT 21 > CAPUT 6 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 16 > CAPUT 10 > CAPUT 29 > CAPUT 11 > CAPUT 26 > CAPUT 22 > CAPUT 23 > CAPUT 28 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 1 > CAPUT 19 > CAPUT 31 > CAPUT 13 > CAPUT 27 > CAPUT 17 > CAPUT 2 > CAPUT 25 > CAPUT 2 > CAPUT 21 > CAPUT 15 > CAPUT 2 > CAPUT 16 > CAPUT 7 > CAPUT 10 > CAPUT 26
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 25 <<<     >>> 27

Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 26

1 Per stellas, inquit, ulteriora non cernimus, per cometas aciem transmittimus.2 Primum si fit istud, non in ea parte fit qua sidus ipsum est spissi ignis ac solidi, sed qua rarus splendor excurrit et in crimes dispergitur: per interualla ignium, non per ipsos uides.3 Stellae, inquit, omnes rotundae sunt, cometae porrecti, ex quo apparet stellas non esse.4 Quis enim tibi concedit cometas longos esse? Quorum natura quidem, ut ceterorum siderum, globus est, ceterum fulgor extenditur.5 Quemadmodum sol radios suos longe lateque dimittit, ceterum ipsi alia est forma, alia ei quod ex ipso fluit lumini, sic cometarum corpus ipsum corrotundatur, splendor autem longior quam ceterorum siderum apparet.
Seneca HOME

bnf6286.39 bnf6387.25