monumenta.ch > Seneca > 7 > CAPUT 19 > CAPUT 1 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 28 > CAPUT 23 > CAPUT 22 > CAPUT 26 > CAPUT 11 > CAPUT 29 > CAPUT 10 > CAPUT 16 > CAPUT 12 > 3 > CAPUT 16 > CAPUT 24
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 23 <<< >>> 25
Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 24
1 Si erratica, inquit, stella esset, in signifero esset.2 Quis unum stellis limitem ponit? Quis in angustum diuina compellit? Nempe haec ipsa sidera quae sola moueri creditis, alios et alios circulos habent; quare ergo non aliqua sint quae in proprium iter et ab istis remotum secesserint? Quid est quare in aliqua parte caeli peruium non sit? Quod si iudicas non posse ullam stellam, nisi signiferum attigit, uadere, cometes potest sic alium habere circulum ut in hunc tamen parte aliqua sui incidat, quod fieri non est necessarium sed potest.3 Vide ne hoc magis deceat magnitudinem mundi, ut in multa itinera diuisus circumeat nec unam deterat semitam, ceteris partibus torpeat.4 Credis autem in hoc maximo et pulcherrimo corpore, inter innumerabiles stellas quae noctem decore uario distinguunt, quae minime uacuam et inertem esse patiuntur, quinque solas esse quibus exercere se liceat, ceteras stare fixum et immobilem populum?
Seneca HOME
bnf6286.38 bnf6387.24