monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5 > CAPUT 6 > CAPUT 20 > CAPUT 8 > CAPUT 7 > 6 > CAPUT 2 > CAPUT 11 > CAPUT 7 > CAPUT 4 > CAPUT 9 > CAPUT 3: DE NUBIBUS > CAPUT 8 > CAPUT 15 > 9 > CAPUT 5 > CAPUT 3 > CAPUT 4 > CAPUT 25 > 8 > CAPUT 17 > CAPUT 13 > CAPUT 31 > CAPUT 19 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 6 > CAPUT 14 > CAPUT 23
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 22 <<< >>> 24
Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 23
1 Etiamnunc ignis aut it quo illum natura sua ducit, id est sursum, aut eo quo trahit materia cui adhaesit et quam depascitur: nullis ignibus ordinariis et caelestibus iter flexum est; sideris proprium est ducere orbem: atqui hoc an cometae alii fecerint nescio, duo nostra aetate fecerunt.2 Deinde omne quod causa temporalis accendit cito intercidit: sic faces ardent, dum transeunt, sic fulmina in unum ualent ictum, sic quae transuersae dicuntur stellae et cadentes praeteruolant et secant aera: nullis ignibus nisi in suo mora est, illis dico diuinis quos habet mundus aeternos, quia partes eius sunt et opera.3 Hi autem agunt aliquid et uadunt et tenorem suum seruant paresque sunt.4 Non alternis diebus maiores minoresue fierent, si ignis esset collecticius et ex aliqua causa repentinus? Minor enim esset ac maior, prout plenius aleretur aut malignius.5 Dicebam modo nihil diuturnum esse quod exarsit aeris uitio; nunc amplius adicio: morari ac stare nullo modo potest; nam et fax et fulmen et stella transcurrens et quisquis alius est ignis aere expressus in fuga est nec apparet, nisi dum cadit: cometes habet suam sedem et ideo non cito expellitur sed emetitur spatium suum, nec extinguitur sed excedit.
Seneca HOME
bnf6286.38 bnf6387.24