monumenta.ch > Seneca > CAPUT 10 > CAPUT 9 > CAPUT 29 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 28 > CAPUT 13 > CAPUT 10 > CAPUT 17 > CAPUT 20 > CAPUT 27 > CAPUT 15 > CAPUT 2 > CAPUT 21 > CAPUT 6 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 16 > CAPUT 10 > CAPUT 29 > CAPUT 11 > CAPUT 26 > CAPUT 22 > CAPUT 23 > CAPUT 28 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 1 > CAPUT 19 > CAPUT 31 > CAPUT 13 > CAPUT 27 > CAPUT 17 > CAPUT 2 > CAPUT 25 > CAPUT 2 > CAPUT 21 > CAPUT 15 > CAPUT 2 > CAPUT 16 > CAPUT 7 > CAPUT 10 > CAPUT 26 > CAPUT 11 > CAPUT 22
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 21 <<< >>> 23
Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 22
1 Ego nostris non assentior: non enim existimo cometen subitaneum ignem sed inter aeterna opera naturae.2 Primum, quaecumque aer creat, breuia sunt: nascuntur enim in re fugaci et mutabili.3 Quomodo potest aliquid in aere idem diu permanere, cum ipse aer numquam idem diu maneat? Fluit semper, et breuis illi quies est; intra exiguum momentum in alium quam in quo fuerat statum uertitur, nunc pluuius, nunc serenus, nunc inter utrumque uarius.4 Nubes, quae illi familiarissimae sunt, in quas coit et ex quibus soluitur, modo congregantur, modo digeruntur, numquam immotae iacent.5 Fieri non potest ut ignis certus in corpore uago sedeat et tam pertinaciter haereat quam quem natura, ne umquam excuteretur, aptauit.6 Deinde, si alimento suc, haereret, semper descenderet (eo enim crassior est aer quo terris propior): numquam cometes in imum usque demittitur neque appropinquat solo.
Seneca HOME
bnf6286.38 bnf6387.24