monumenta.ch > Seneca > CAPUT 21
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 20 <<<     >>> 22

Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 21

1 Placet ergo nostris cometas, sicut faces, sicut tubas trabesque et alia ostenta caeli, denso aere creari.2 Ideo circa septentrionem a frequentissime apparent, quia illic plurimum est aeris pigri.3 Quare ergo non stat cometes sed procedit? Dicam: ignium modo alimentum suum sequitur; quamuis enim illi ad superiora nisus sit, tamen deficiente materia retro iens ipse descendit. In aere quoque non dextram laeuamque premit partem (nulla est enim illi uia), sed, qua illum uena pabuli sui duxit, illa repit nec ut stella procedit sed ut ignis pascitur.4 Quare ergo per longum tempus apparet et non cito extinguitur? Sex enim mensibus hic quem nos Neronis principatu laetissimo uidimus spectandum se praebuit, in diuersum illi Claudiano circumactus: ille enim a septentrione in uerticem surgens orientem petiit semper obscurior, hic ab eadem parte coepit sed in occidentem tendens ad meridiem flexit et ibi se subduxit oculis.5 Videlicet ille fumidiora habuit et aptiora ignibus, quae persecutus est; huic rursus uberior fuit et plenior regio, huc itaque descendit inuitante materia, non itinere. Quod apparet duobus quos spectauimus fuisse diuersum, cum hic in dextrum motus sit, ille in sinistrum; omnibus autem stellis in eandem partem cursus est, id est contrarius mundo (hic enim ab ortu uoluitur in occasum, illae ab occasu in ortum eunt), et ob hoc duplex his motus est: ille quo eunt, et hic quo auferuntur.
Seneca HOME

bnf6286.38 bnf6387.24