monumenta.ch > Seneca > CAPUT 20
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 19 <<< >>> 21
Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 20
1 In hac sententia sunt plerique nostrorum nec id putant ueritati repugnare.2 Videmus enim in sublimi uaria ignium concipi genera et modo caelum ardere, modo "longos a tergo flammarum albescere tractus," modo faces cum igne uasto rapi.3 Iam ipsa fulmina, etiamsi uelocitate mira simul et praestringunt aciem et relinquunt, ignes sunt aeris triti et impetu inter se maiore collisi: ideo ne resistunt quidem sed expressi fluunt et protinus pereunt.4 Alii uero ignes diu manent nec ante discedunt quam consumptum est omne quo pascebantur alimentum.5 Hoc loco sunt illa a Posidonio scripta miracula, columnae clipeique flagrantes aliaeque insigni nouitate flammae, quae non aduerterent animos, si ex consuetudine et lege decurrerent: ad haec stupent omnes, quae repentinum ex alto ignem efferunt, siue emicuit aliquid et fugit siue compresso aere et in ardorem coacto loco miraculi stetit.6 Quid ergo? Non aliquando lacuna secedentis retro aeris patuit et uastum in concauo lumen? Exclamare posses: "quid hoc est? Medium uideo discedere caelum palantesque polo stellas", quae aliquando non expectata nocte fulserunt et per medium eruperunt diem.7 Sed alia huius rei ratio est, quare alieno tempore appareant in aere, quas esse, etiam cum latent, constat.8 Multos cometas non uidemus, quia obscurantur radiis solis: quo deficiente quondam cometen apparuisse, quem sol uicinus obtexerat, Posidonius tradit; saepe autem cum occidit sol, sparsi ignes non procul ab eo uidentur: uidelicet ipsa stella sole perfunditur et ideo aspici non potest, comae autem radios solis effugiunt.
Seneca HOME
bnf6286.38 bnf6387.23
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik