monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5 > CAPUT 6 > CAPUT 20 > CAPUT 8 > CAPUT 7 > 6 > CAPUT 2 > CAPUT 11 > CAPUT 7 > CAPUT 4 > CAPUT 9 > CAPUT 3: DE NUBIBUS > CAPUT 8 > CAPUT 15 > 9 > CAPUT 5 > CAPUT 3 > CAPUT 4 > CAPUT 25 > 8 > CAPUT 17 > CAPUT 13 > CAPUT 31 > CAPUT 19
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 18 <<< >>> 20
Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 19
1 Zenon noster in illa sententia est: congruere iudicat stellas et radios inter se committere; hac societate luminis existere imaginem stellae longioris.2 Ergo quidam nullos esse cometas existimant sed speciem illorum per repercussionem uicinorum siderum aut per coniunctionem cohaerentium reddi; quidam aiunt esse quidem sed habere cursus suos et post certa lustra in conspectum mortalium exire; quidam esse quidem sed non quibus siderum nomen imponas, quia dilabuntur nec diu durant et exigui temporis mora dissipantur.
Seneca HOME
bnf6286.38 bnf6387.23