monumenta.ch > Seneca > CAPUT 18
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 17 <<< >>> 19
Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 18
1 Aduersus haec protinus respondetur non idem accidere in cometis quod in ceteris.2 Cometae enim quo primum die apparuerunt, maximi sunt; atqui deberent crescere, quo propius accederent: nunc autem manet illis prima facies, donec incipiant extingui.3 Deinde quod aduersus priores, etiam aduersus hunc dicitur: si erraret cometes essetque sidus, intra signiferi terminos moueretur, intra quos omne sidus cursus suos colligit.4 Numquam apparet stella per stellam; acies nostra non potest per medium sidus exire, ut per illud superiora perspiciat; per cometen autem non aliter quam per nubem ulteriora cernuntur: ex quo apparet illum non esse sidus sed leuem ignem ac tumultuarium.
Seneca HOME
bnf6286.38 bnf6387.23