monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5 > CAPUT 6 > CAPUT 20 > CAPUT 8 > CAPUT 7 > 6 > CAPUT 2 > CAPUT 11 > CAPUT 7 > CAPUT 4 > CAPUT 9 > CAPUT 3: DE NUBIBUS > CAPUT 8 > CAPUT 15 > 9 > CAPUT 5 > CAPUT 3 > CAPUT 4 > CAPUT 25 > 8 > CAPUT 17
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 16 <<< >>> 18
Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 17
1 Apollonius Myndius in diuersa opinione est: ait enim cometen non unum ex multis erraticis effici sed multos cometas erraticos esse.2 Non est, inquit, species falsa nec duarum stellarum confinio ignis extentus, sed proprium sidus cometae est, sicut solis ac lunae.3 Talis illi forma est, non in rotundum restricta sed procerior et in longum producta.4 Ceterum non est illi palam cursus: altiora mundi secat et tunc demum apparet cum in imum cursus sui uenit.5 Nec est quod putemus eundem uisum esse sub Claudio quem sub Augusto uidimus, nec hunc qui sub Nerone Caesare apparuit et cometis detraxit infamiam illi similem fuisse qui post excessum diui Iulii ludis Ueneris Genetricis circa undecimam horam diei emersit.6 Multi uariique sunt, dispares magnitudine, dissimiles colore: aliis rubor est sine ulla luce, aliis candor et purum liquidumque lumen, aliis flamma et haec non sincera nec tenuis sed multum circa se uoluens fumidi ardoris; cruenti quidam minaces, qui omen post se futuri sanguinis ferunt.7 Hi minuunt augentque lumen suum quemadmodum alia sidera, quae clariora cum descendere sunt maioraque, quia ex loco propiore uisuntur, minora cum redeunt et obscuriora, quia abducunt se longius.
Seneca HOME
bnf6286.37 bnf6387.23
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik