monumenta.ch > Seneca > CAPUT 10 > CAPUT 9 > CAPUT 29 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 28 > CAPUT 13 > CAPUT 10 > CAPUT 17 > CAPUT 20 > CAPUT 27 > CAPUT 15 > CAPUT 2 > CAPUT 21 > CAPUT 6 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 16 > CAPUT 10 > CAPUT 29 > CAPUT 11 > CAPUT 26 > CAPUT 22 > CAPUT 23 > CAPUT 28 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 1 > CAPUT 19 > CAPUT 31 > CAPUT 13 > CAPUT 27 > CAPUT 17 > CAPUT 2 > CAPUT 25 > CAPUT 2 > CAPUT 21 > CAPUT 15 > CAPUT 2 > CAPUT 16
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 15 <<<     >>> 17

Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 16

1 Contra argumenta dictum est, contra testes dicendum est.2 Nec magna molitione detrahenda est auctoritas Ephoro: historicus est.3 Quidam incredibilium relatu commendationem parant et lectorem, aliud acturum, si per cotidiana duceretur, miraculo excitant; quidam creduli, quidam neglegentes sunt; quibusdam mendacium obrepit, quibusdam placet; illi non euitant, hi appetunt.4 Haec in commune de tota natione, quae approbari opus suum et fieri populare non putat posse, nisi illud mendacio aspersit.5 Ephorus uero non est religiosissimae fidei: saepe decipitur, saepius decipit, sicut hunc cometen, qui omnium mortalium oculis custoditus est, quia ingentis rei traxit euentum, cum Helicen et Burin ortu suo merserit, ait illum discessisse in duas stellas, quod praeter illum nemo tradidit.6 Quis enim posset obseruare illud momentum quo cometes solutus et in duas partes redactus est? Quomodo autem, si est qui uiderit cometen in duas dirimi, nemo uidit fieri ex duabus? Quare autem non adiecit in quas stellas diuisus sit, cum aliqua ex quinque stellis esse debuerit?
Seneca HOME

bnf6286.37 bnf6387.23