monumenta.ch > Seneca > CAPUT 15
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 14 <<<     >>> 16

Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 15

1 Quid, quod testimonium dicet contra te omnis aetas, quae talium stellarum exortus et adnotauit et posteris tradidit? Post mortem Demetrii Syriae regis, cuius Demetrius et Antiochus liberi fuere, paulo ante Achaicum bellum cometes effulsit non minor sole: primo igneus ac rubicundus orbis fuit clarumque lumen emittens, quanto uinceret noctem; deinde paulatim magnitudo eius districta est et euanuit claritas; nouissime totus intercidit.2 Quoi ergo coire stellas oportet, ut tantum corpus efficiant? Mille in unum licet congreges, numquam hunc habitum solis aequabunt.3 Attalo regnante initio cometes modicus apparuit, deinde sustulit se diffuditque et usque in aequinoctialem circulum uenit, ita ut illam plagam caeli, cui lactea nomen est, in immensum extentus aequaret.4 Quid ergo? Quot conuenisse debent erralicae, ut tam longum caeli tractum occuparent igne continuo?
Seneca HOME

bnf6286.37 bnf6387.23