monumenta.ch > Seneca > CAPUT 14
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 13 <<<     >>> 15

Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 14

1 Soluere ista quid aliud est quam manum exercere et in uentum iactare brachia? Velim tamen mihi dicat iste, qui mundo tam ferma lacunaria imposuit, quid sit quare credamus illi tantam esse crassitudinem caeli.2 Quid fuit quod illo tam solida corpora adduceret et ibi detineret? Deinde quod tantae crassitudinis est, necesse est et magni ponderis sit: quomodo ergo in summo manent grauia? Quomodo illa moles non descendit et se onere suo frangit? Fieri enim non potest ut tanta uis ponderis, quantam ille sustinuit, pendeat et leuibus innixa sit.3 Ne illud quidem potest dici: extrinsecus esse aliqua retinacula quibus cadere prohibeatur, nec rursus de medio aliquid esse oppositi quod imminens corpus excipiat ac fulciat.4 Illud etiamnunc nemo dicere audebit, mundum ferri per immensum et cadere quidem, sed non apparere an cadat, quia praecipitatio eius aeterna est, nihil habens nouissimum in quod incurrat.5 Hoc quidam de terra dixerunt, cum rationem nullam inuenirent propter quam pondus in aere staret: Fertur, inquiunt, semper, sed non apparet an cadat, quia infinitum est in quod cadit.6 Quid est deinde quo probes non quinque tantum stellas moueri sed multas esse et in multis mundi regionibus? Aut si hoc sine ullo probabili argumento licet, respondere: quid est quare non aliquis aut omnes stellas moueri aut nullam dicat? Praeterea nihil te adiuuat ista stellarum passim euntium turba: nam quo plures fuerint, saepius in aliquas incident; rari autem cometae et ob hoc mirabiles sunt.
Seneca HOME

bnf6286.37 bnf6387.22

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik