monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5 > CAPUT 6 > CAPUT 20 > CAPUT 8 > CAPUT 7 > 6 > CAPUT 2 > CAPUT 11 > CAPUT 7 > CAPUT 4 > CAPUT 9 > CAPUT 3: DE NUBIBUS > CAPUT 8 > CAPUT 15 > 9 > CAPUT 5 > CAPUT 3 > CAPUT 4 > CAPUT 25 > 8 > CAPUT 17 > CAPUT 13 > CAPUT 31 > CAPUT 19 > CAPUT 12
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 11 <<<     >>> 13

Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 12

1 Quibusdam antiquorum haec placet ratio: cum ex stellis errantibus altera se alteri applicuit, confuso in unum duarum lumine facies longioris sideris redditur; nec hoc tunc tantum euenit, cum stella stellam attigit, sed etiam cum appropinquauit: interuallum enim quod inter duas est illustratur ab utraque inflammaturque et longum ignem efficit.2 His illud respondebimus: certum esse numerum stellarum mobilium, solere autem eodem tempore et has apparere et cometen, ex quo manifestum fit non illarum coitu fieri cometen sed proprium esse et sui iuris.3 Etiamnunc frequenter stella sub altioris stellae uestigium uenit: et Saturnus aliquando supra Iouem est et Mars Uenerem aut Mercurium recta linea despicit, nec tamen propter hunc illorum concursum, cum alter alterum subit, cometes fit; alioquin annis omnibus fieret (omnibus enim aliquae stellae in eodem signo simul sunt).4 Si cometen faceret stella stellae superueniens, momento esse desineret.5 Summa enim uelocitas transeuntium est, ideoque omnis defectio siderum breuis est, quia cito illa idem cursus qui admouerat abstrahit; uidemus solem et lunam intra exiguum tempus, cum obscurari coeperunt, liberari: quanto celerior debet fieri in stellis digressio tanto minoribus? Atqui cometae senis mensibus manent, quod non accideret, si duarum stellarum conuentu gignerentur: illae enim diu cohaerere non possunt et necesse est illas lex celeritatis suae separet.6 Praeterea ista nobis uicina uidentur, ceterum interuallis ingentibus dissident: quomodo ergo potest altera stella usque ad alteram stellam ignem mittere, ita ut utraque iuncta uideatur, cum sint ingenti regione diductae? Stellarum, inquit, duarum lumen miscetur et praebet unius speciem, nempe sic quemadmodum rubicunda fit nubes solis incursu, quemadmodum uespertina aut matutina flauescunt, quemadmodum arcus alterue sol uisitur.7 Haec omnia primum magna ui efficiuntur; sol enim est qui ista succendit: stellarum non est eadem potentia.8 Deinde nihil horum nisi infra lunam in terrarum uicinia nascitur; superiora pura et sincera sunt et coloris sui semper.9 Praeterea si quid tale accideret, non haberet moram sed extingueretur cito, sicut coronae quae solem lunamue cingunt intra breuissimum spatium exolescunt; ne arcus quidem diu perseuerat: si quid esset tale quo medium inter duas stellas spatium confunderetur, aeque cito dilaberetur; utique non in tantum maneret quantum morari cometae solent.10 Stellis intra signiferum cursus est, hunc premunt gyrum.11 At cometae ubique cernuntur: non magis certum est illis tempus quo appareant, quam locus ullus ultra quem non exeant.
Seneca HOME

bnf6286.37 bnf6387.22