monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5 > CAPUT 6 > CAPUT 20 > CAPUT 8 > CAPUT 7 > 6 > CAPUT 2 > CAPUT 11
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 10 <<<     >>> 12

Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 11

1 Epigenem relinquamus et aliorum opiniones persequamur.2 Quas antequam exponere incipiam, illud imprimis praesumendum est, cometas non in una parte caeli aspici nec in signifero tantum orbe sed tam in ortu quam in occasu, frequentissime tamen circa septentrionem.3 Forma eis, ut nomen, est una: quamuis enim Graeci discrimina fecerint eorum quibus in morem barbae flamma dependet, et eorum qui undique circa se uelut comam spargunt, et eorum quibus fusus quidem est ignis sed in uerticem tendens, tamen omnes isti eiusdem notae sunt cometaeque recte dicuntur.4 Quorum cum post longum tempus appareant formae, inter se eos comparare difficile est: illo ipso tempore quo apparent, inter spectantes de habitu illorum non conuenit sed, prout cuique acrior acies aut hebetior est, ita ait aut lucidiorem esse aut rubicundiorem et crines aut in interiora reductos aut in latera demissos.5 Sed siue sunt aliquae differentiae illorum siue non sunt, eadem fiant ratione necesse est cometae; illud unum constare debet: praeter solitum aspici nouam sideris faciem circa se dissipatum ignem trahentis.
Seneca HOME

bnf6286.37 bnf6387.21

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik