monumenta.ch > Seneca > CAPUT 10 > CAPUT 9 > CAPUT 29 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 28 > CAPUT 13 > CAPUT 10 > CAPUT 17 > CAPUT 20 > CAPUT 27 > CAPUT 15 > CAPUT 2 > CAPUT 21 > CAPUT 6 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 16 > CAPUT 10 > CAPUT 29 > CAPUT 11 > CAPUT 26 > CAPUT 22 > CAPUT 23 > CAPUT 28 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 1 > CAPUT 19 > CAPUT 31 > CAPUT 13 > CAPUT 27 > CAPUT 17 > CAPUT 2 > CAPUT 25 > CAPUT 2 > CAPUT 21 > CAPUT 15 > CAPUT 2 > CAPUT 16 > CAPUT 7 > CAPUT 10
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 9 <<< >>> 11
Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 10
1 Praeterea manere in alto non potest ignis turbine illatus, nisi ipse quoque permanet turbo. Quid porro tam incredibile est quam in turbine longior mora, utique ubi motus motu contrario uincitur? (Habet enim suam locus ille uertiginem, quae rapit caelum "sideraque alta trahit celerique uolumine torquet").2 Et ut des ei aliquam aduocationem, quod fieri nullo modo potest, quid de his cometis dicetur qui senis mensibus apparuerunt? Deinde duo debent esse motus eodem loco, alter ille diuinus et assiduus, suum sine intermissione peragens opus, alter nouus et recens et turbine illatus; necesse est ergo alter alteri impedimentum sit.3 Atqui quia lunaris illa orbita ceterorumque supra lunam meantium motus irreuocabilis est nec haesitat usquam nec resistit nec dat ullam nobis suspicionem obiectae sibi morae, fidem non habet turbinem, uiolentissimum et perturbatissimum tempestatis genus, in medios siderum ordines peruenire et inter disposita ac tranquilla uersari.4 Credamus ignem circumacto turbine accendi et hunc expulsum in sublime praebere nobis opinionem speciemque sideris longi: puto, talis esse debet quale est id quod ignem efficit; turbinis autem rotunda facies est (in eodem enim uestigio uersatur et columnae modo circumagentis se uoluitur): ergo ignem quoque qui inclusus est similem esse illi oportet, atqui longus est et disiectus minimeque similis in orbem coacto.
Seneca HOME
bnf6286.36 bnf6387.21
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik