monumenta.ch > Seneca > CAPUT 8
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 7 <<< >>> 9
Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 8
1 Illam nunc rationem eius (utraque enim utitur) refellamus: Quicquid umidi aridique terra efllauit, cum in unum coit, ipsa discordia corporum spiritum uersat in turbinem; tunc illa uis uenti circumeuntis quicquid intra se comprehendit cursu suo accendit et leuat in altum, ac tam diu manet splendor ignis expressi quamdiu alimenta sufficiunt; quibus desinentibus et ipse subsidit.2 Qui hoc dicit, non notat qualis sit turbinum cursus et qualis cometarum: illorum rapidus ac uiolentus et ipsis uentis citatior est, cometarum lenis et qui per diem noctemque quantum transierit abscondat.3 Deinde turbinum motus uagus est et disiectus et, ut Salustii uerbis utar, uerticosus, cometarum autem compositus et destinatum iter carpens.4 Num quis nostrum crederet lunam aut quinque sidera rapi uento aut turbine rotari? Non, ut puto.5 Quare? Quia non est illis perturbatus et impotens cursus.6 Ad cometas idem transferamus: non confuse nec tumultuose eunt, ut aliquis credat illos causis turbulentis et inconstantibus pelli.7 Deinde, etiamsi uertices isti comprehendere terrena umidaque et ex humili in altum exprimere possent, non tamen supra lunam efferrent: omnis illis usque in nubilum uis est; cometas autem immixtos stellis uidemus per superiora labentes.8 Ergo ueri simile non est in tantum spatium perseuerare turbinem, qui quo maior est maturius corrumpitur.
Seneca HOME
bnf6286.36 bnf6387.21