monumenta.ch > Seneca > CAPUT 6 > CAPUT 7
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 6 <<< >>> 8
Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 7
1 Aduersus haec multa dicuntur.2 Primum si uentus in causa esset, numquam cometes sine uento appareret: nunc autem et quietissimo aere apparet.3 Deinde si uento fieret, cum uento caderet; et si uento inciperet, cresceret uento eoque esset ardentior quo ille incitatior.4 His accedit illud quoque quod uentus multas aeris partes impellit, cometes uno loco apparet; et uentus in sublime non peruenit, cometae autem uisuntur supra quam ire uentis licet.5 Transit deinde ad illos quos ait certiorem habere stellarum speciem, qui et procedunt et signa praetereunt.6 Hos ait ex isdem causis fieri quibus illos quos dixit humiliores; hoc tamen interesse, quod terrarum exhalationes multa secum arida ferentes celsiorem petant partem et in editiora caeli aquilone pellantur.7 si illos aquilo propelleret, ad meridiem semper agerentur, quo uentus hic nititur: atqui uarie cucurrerunt, alii in ortum, alii in occasum, omnes in flexum; quod iter non daret uentus.8 Deinde si aquilonis illos impetus a terris in altum leuaret, aliis uentis non orirentur cometae: atqui oriuntur.
Seneca HOME
bnf6286.36 bnf6387.21