monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 4 <<<     >>> 6

Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 5

1 Ut a proximis mendaciis incipiam, falsum est faces et trabes exprimi turbine: turbo enim circa terras concipitur ac fertur ideoque arbusta radicitus uellit et, quacumque incubuit, solum nudat, siluas interim et tecta corripiens, inferior fere nubibus, utique numquam altior; at contra trabes editior caeli pars ostentat: itaque numquam nubibus obstiterunt.2 Praeterea turbo omni nube uelocius rapitur et in orbem uertitur; super ista uelociter desinit et ipse se ui sua rumpit.3 Trabes autem non transcurrunt nec praeteruolant ut faces sed commorantur et in eadem caeli parte collucent.4 Charmander quoque, in eo libro quem de cometis a composuit, ait Anaxagorae uisum grande insolitumque caelo lumen magnitudine amplae trabis, et id per multos dies fulsisse.5 Talem effigiem ignis longi fuisse Callisthenes tradit, antequam Burin et Helicen mare absconderet.6 Aristoteles ait non trabem illam sed cometen fuisse; ceterum ob nimium ardorem non apparuisse sparsum ignem, sed procedente tempore, cum iam minus flagraret, redditam suam cometis faciem.7 In quo igne multa quidem fuerunt digna quae notarentur, nihil tamen magis quam quod, ut ille fulsit in caelo, statim supra Burin et Helicen mare fuit.8 Numquid ergo Aristoteles non illam tantum sed omnes trabes cometas esse credebat hanc habentes differentiam quod his continuus ignis est, ceteris sparsus? Trabes enim flammam aequalem habent nec ullo loco intermissam aut languidam, in ultimis uero partibus coactam, qualem fuisse in illa de qua modo rettuli Callisthenes tradit.
Seneca HOME

bnf6286.36 bnf6387.20