monumenta.ch > Seneca > CAPUT 4
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 3 <<<     >>> 5

Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 4

1 Duo certe, qui apud Chaldaeos studuisse se dicunt, Epigenes et Apollonius Myndius, peritissimus inspiciendorum natalium, inter se dissident.2 Hic enim ait cometas in numero stellarum errantium poni a Chaldaeis tenerique cursus eorum.3 Epigenes contra ait Chaldaeos nihil de cometis habere comprensi, sed uideri illos accendi turbine quodam aeris concitati et intorti.4 Primum ergo, si tibi uidetur, opiniones huius ponamus ac refellamus.5 Huic uidetur plurimum uirium habere ad omnes sublimium motus stella Saturni.6 Haec, cum proxima signa Marti premit aut in lunae uiciniam transit aut in solis incidit radios, natura uentosa et frigida contrahit pluribus locis aera conglobatque; deinde si radios solis assumpsit, tonat fulguratque; si Martem quoque consentientem habet, fulminat.7 Praeterea, inquit, aliam materiam habent fulmina, aliam fulgurationes: aquarum enim et omnis umidi euaporatio splendores tantum caeli citra ictum minaces mouet, illa autem calidior sicciorque terrarum exhalatio fulmina extundit.8 Trabes uero et faces, quae nullo alio inter se quam magnitudine distant, hoc modo fiunt: cum umida terrenaque in se globus aliquis aeris clausit, quem turbinem dicimus, quacumque fertur, praebet speciem ignis extenti, quae tam diu durat quam diu mansit aeris illa complexio umidi intra se terrenique multum uehens.
Seneca HOME

bnf6286.36 bnf6387.20