monumenta.ch > Seneca > CAPUT 10 > CAPUT 9 > CAPUT 29 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 28 > CAPUT 13 > CAPUT 10 > CAPUT 17 > CAPUT 20 > CAPUT 27 > CAPUT 15 > CAPUT 2 > CAPUT 21 > CAPUT 6 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 16 > CAPUT 10 > CAPUT 29 > CAPUT 11 > CAPUT 26 > CAPUT 22 > CAPUT 23 > CAPUT 28 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 1 > CAPUT 19 > CAPUT 31 > CAPUT 13 > CAPUT 27 > CAPUT 17 > CAPUT 2 > CAPUT 25 > CAPUT 2
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VII De cometis, , 1 <<<     >>> 3

Seneca, Naturales quaestiones, VII De cometis, CAPUT 2

1 Ad haec inuestiganda proderit quaerere num cometae condicionis sint cuius superiora. Videntur enim cura illis quaedam habere communia: ortus et occasus, ipsam quoque, quam uis spargatur et longius exeat, faciem (aeque enim ignei splendidique sunt).2 Itaque si omnia terrena sidera sunt, his quoque eadem sors erit; si uero nihil aliud sunt quam purus ignis manensque mensibus senis nec illos conuersio mundi soluit et uelocitas, illa quoque possunt et tenui constare materia nec ob hoc discuti assiduo caeli circumactu.3 Illo quoque pertinebit haec excussisse ut sciamus utrum mundus terra stante circumeat an mundo stante terra uertatur.4 Fuerunt enim qui dicerent nos esse quos rerum natura nescientes ferat, nec caeli motu fieri ortus et occasus, nos ipsos oriri et occidere: digna res contemplatione, ut sciamus in quo rerum statu simus, pigerrimam sortiti an uelocissimam sedem, circa nos deus omnia an nos agat.
Seneca HOME

bnf6286.35 bnf6387.19

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik