monumenta.ch > Seneca > CAPUT 29 > CAPUT 5 > CAPUT 32 > CAPUT 11 > CAPUT 2 > CAPUT 4 > CAPUT 25 > CAPUT 17 > CAPUT 13 > CAPUT 19 > CAPUT 9 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 23 > CAPUT 22 > CAPUT 7 > CAPUT 51 > CAPUT 26 > CAPUT 1 > CAPUT 10 > CAPUT 16 > CAPUT 32
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 31 <<<
Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 32
1 Haec, Lucili, uirorum optime, quantum ad ipsas causas: illa nunc quae ad confirmationem animorum pertinent.2 Quos magis refert nostra fortiores fieri quam doctiores; sed alterum sine altero non fit: non enim aliunde animo uenit robur quam a bonis artibus, quam a contemplatione naturae.3 Quem enim non hic ipse casus aduersus omnes firmauerit, erexerit? Quid est enim cur ego hominem aut feram, quid est cur sagittam aut lanceam tremam? Maiora me pericula expectant: fulminibus et terris et magnis naturae partibus petimur.4 Ingenti itaque animo mors prouocanda est, siue nos aequo uastoque impetu aggreditur, siue cotidiano et uulgari exitu.5 Nihil refert quam minax ueniat quantumque sit quod in nos trahat; quod a nobis petit minimum est: hoc senectus a nobis ablatura est, hoc auriculae dolor, hoc umoris in nobis corrupti abundantia, hoc cibus parum obsequens stomacho, hoc pes leuiter offensus.6 Pusilla res est hominis anima, sed ingens res contemptus animae: hanc qui contempsit securus uidebit maria turbari, etiamsi illa omnes excitauerunt uenti, etiamsi aestus aliqua perturbatione mundi totum in terras uertet oceanum; securus aspiciet fulminantis caeli trucem atque horridam faciem, frangatur licet caelum et ignes suos in exitium omnium, in primis suum, misceat; securus aspiciet ruptis compagibus dehiscens solum, illa licet inferorum regna retegantur.7 Stabit super illam uoraginem intrepidus et fortasse quo debebit cadere desiliet.8 Quid ad me quam magna sint quibus pereo? Ipsum perire non magnum est.9 Proinde si uolumus esse felices, si nec hominum nec deorum nec rerum timore uersari, si despicere fortunam superuacua promittentem, leuia minitantem, si uolumus tranquille degere et ipsis diis de felicitate controuersiam agere, anima in expedito est habenda: siue illam insidiae siue morbi petent siue hostium gladii siue insularum cadentium fragor siue ipsarum ruina terrarum siue uasta uis ignium urbes agrosque pari clade complexa, qui uolet illam accipiat.10 Quid aliud debeo quam exeuntem hortari et cum bonis ominibus emittere? "Uade fortiter, uade feliciter! Nihil dubitaueris: redderis.11 Non de re sed de tempore est quaestio, facis quod quandoque faciendum est.12 Nec rogaueris nec timueris nec te uelut in aliquod malum exiturum tuleris retro: rerum natura te, quae genuit, expectat et locus melior ac tutior.13 Illic non tremunt terrae nec inter se uenti cum magno nubium fragore concurrunt, non incendia regiones urbesque uastant, non naufragiorum totas classes sorbentium metus est, non arma contrariis disposita uexillis et in mutuam perniciem multorum milium par furor, non pestilentia et ardentes promiscue communes populis cadentibus rogi".14 Istud leue est: quid timemus? graue est: potius semel incidat quam semper impendeat.15 Ego autem perire timeam, cum terra ante me pereat, cum ista quatiantur quae quatiunt et in iniuriam nostram non sine sua ueniant? Helicen Burinque totas mare accepit: ego de uno corpusculo timeam? Supra oppida duo nauigatur (duo autem quae nouimus, quae in nostram notitiam memoria litteris seruata perduxit: quam multa alia aliis locis mersa sunt, quot populos aut terra aut infra se mare inclusit!): ego recusem mei finem, cum sciam me sine fine non esse? Immo cum sciam omnia esse finita, ego ultimum suspirium timeam? Quantum potes itaque, ipse te cohortare, Lucili, contra metum mortis: hic est qui nos humiles facit; hic est qui uitam ipsam, cui parcit, inquietat ac perdit; hic omnia ista dilatat, terrarum motus et fulmina.16 Quae omnia feres constanter, si cogitaueris nihil interesse inter exiguum tempus et longum.17 Horae sunt quas perdimus; puta dies esse, puta menses, puta annos: perdimus illos nempe perituros.18 Quid, oro te, refert num perueniam ad illos? Fluit tempus et auidissimos sui deserit; nec quod futurum est meum est nec quod fuit: in puncto fugientis temporis pendeo, et magni est modicum fuisse.19 Eleganter ille Laelius sapiens dicenti cuidam "Sexaginta annos habeo", "Hos", inquit, "dicis sexaginta quos non habes".20 Ne ex hoc quidem intellegimus incomprehensibilis uitae condicionem et sortem temporis semper alieni, quod annos numeramus amissos? Hoc affigamus animo, hoc nobis subinde dicamus: moriendum est.21 Quando? Quid tua? Mors naturae lex est, mors tributum officiumque mortalium malorumque omnium remedium est: optauit illam quisquis timet.22 Omnibus omissis, hoc unum, Lucili, meditare, ne mortis nomen reformides; effice illam tibi cogitatione multa familiarem, ut, si ita tulerit, possis illi et obuiam exire.
Seneca HOME
bnf6286.35 bnf6387.18
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 31 <<<
monumenta.ch > Seneca > CAPUT 29 > CAPUT 5 > CAPUT 32 > CAPUT 11 > CAPUT 2 > CAPUT 4 > CAPUT 25 > CAPUT 17 > CAPUT 13 > CAPUT 19 > CAPUT 9 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 23 > CAPUT 22 > CAPUT 7 > CAPUT 51 > CAPUT 26 > CAPUT 1 > CAPUT 10 > CAPUT 16 > CAPUT 32
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik