monumenta.ch > Seneca > CAPUT 21 > CAPUT 31
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 30 <<<     >>> 32

Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 31

1 Quare tamen per plures dies motus fuit? Non desiit enim assidue tremere Campania, clementius quidem sed cum ingenti damno, quia quassa quatiebat, quibus ad cadendum male stantibus non erat impelli sed agitari: nondum uidelicet spiritus omnis exierat, sed adhuc, emissa sui parte maiore, oberrabat.2 Inter argumenta quibus probatur spiritu ista fieri, non est quod dubites et hoc ponere: cum maximus editus tremor est, quo in urbes terrasque saeuitum est, non potest par illi subsequi alius, sed post maximum lenes motus sunt, quia iam uehementior uis exitum uentis luctantibus fecit; reliquiae deinde residui spiritus non idem possunt, nec illis pugna opus est, cum iam uiam inuenerint sequanturque ea qua prima uis ac maxima euasit.3 Hoc quoque dignum memoria iudico ab eruditissimo et grauissimo uiro cognitum (forte enim, cum hoc euenit, lauabatur): uidisse se affirmat in balneo tessellas quibus solum erat stratum alteram ab altera separari iterumque committi et aquam modo recipi in commissuras pauimento recedente, modo compresso bullire et elidi.4 Eundem audiui narrantem uidisse se macerias mollius crebriusque tremere quam natura duri sinit.
Seneca HOME

bnf6286.35 bnf6387.18