monumenta.ch > Seneca > CAPUT 28 > CAPUT 30
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 29 <<< >>> 31
Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 30
1 Statuam diuisam non miror, cum dixerim montes a montibus recessisse et ipsum disruptum esse ab imo solum. "Haec loca ui quondam et uasta conuulsa ruina (tantum aeui longinqua ualet mutare uetustas) dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus una foret.2 Uenit ingenti ui pontus et ingens Hesperium Siculo latus abscidit aruaque et urbes aequore diductas angusto interluit aestu".3 Uides totas regiones a suis sedibus reuelli et trans mare iacere quod in confinio fuerat; uides et urbium fieri gentiumque discidium, cum pars naturae concita est dehiscens et aliquo mare, ignem, spiritum impegit; quorum mira ut ex toto uis est: quamuis enim parte saeuiat, mundi tamen uiribus saeuit.4 Sic et Hispanias a contextu Africae mare eripuit, sic per hanc inundationem, quam poetarum maximi celebrant, ab Italia Sicilia reiecta est.5 Aliquanto autem plus impetus habent quae ex infimo ueniunt: acriora enim sunt quibus nisus est per angusta.6 Quantas res hi terrarum tremores quamque mira spectacula ediderint, satis dictum est: cur ergo aliquis ad hoc stupet quod aes unius statuae, ne solidum quidem sed concauum ac tenue, disruptum est, cum fortasse in illud se spiritus quaerens fugam incluserit? Illud uero quis nescit? Diductis aedificia angulis uidimus moueri iterumque componi.7 Quaedam uero parum aptata positu suo et a fabris neglegentius solutiusque composita terrae motus saepius agitata compegit.8 Quod si totos parietes et totas findit domos et latera magnarum turrium, quamuis solida sint, scindit et pilas operibus subditas dissipat, quid est quare quisquam dignum adnotari putet sectam esse aequaliter ab imo ad caput in partes duas statuam?
Seneca HOME
bnf6286.34 bnf6387.18
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik