monumenta.ch > Seneca > CAPUT 28
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 27 <<<     >>> 29

Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 28

1 Multa autem terras habere mortifera uel ex hoc intellege, quod tot uenena nascuntur non manu sparsa sed sponte, solo scilicet habente ut boni ita mali semina.2 Quid, quod pluribus Italiae locis per quaedam foramina pestilens exhalatur uapor, quem non homini ducere, non ferae tutum est? Aues quoque si in illum inciderunt, antequam caelo meliore leniatur, in ipso uolatu cadunt liuentque corpora et non aliter quam per uim elisae fauces tument.3 Hic spiritus, quamdiu terra se continet, tenui foramine fluens non plus potentiae habet quam ut despectantia et ultro sibi illata conficiat; ubi per saecula conditus tenebris ac tristitia loci creuit in uitium, ipsa ingrauescit mora, peior quo segnior: cum exitum nactus est, aeternum illud umbrosi frigoris malum et infernam noctem euomit ac regionis nostrae aera infuscat; uincuntur enim meliora peioribus.4 Tunc etiam ille spiritus purior transit in noxium: inde subitae continuaeque mortes et monstruosa genera morborum, ut ex nouis orta causis.5 Breuis autem aut longa clades est, prout uitia ualuere, nec prius pestilentia desinit quam spiritum illum grauem exercuit laxitas caeli uentorumque iactatio.
Seneca HOME

bnf6286.34 bnf6387.17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik