monumenta.ch > Seneca > 7 > CAPUT 19 > CAPUT 1 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 28 > CAPUT 23 > CAPUT 22 > CAPUT 26 > CAPUT 11 > CAPUT 29 > CAPUT 10 > CAPUT 16 > CAPUT 12 > 3 > CAPUT 16 > CAPUT 24 > CAPUT 11 > CAPUT 17 > CAPUT 30 > CAPUT 6 > CAPUT 21 > CAPUT 2 > CAPUT 15 > CAPUT 9 > CAPUT 27
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 26 <<<     >>> 28

Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 27

1 Quaedam tamen propria in hoc Campano motu accidisse narrantur, quorum ratio reddenda est.2 Diximus sexcentarum ouium gregem exanimatum in Pompeiana regione.3 Non est quare hoc putes ouibus illis timore accidisse.4 Aiuni enim solere post magnos terrarum motus pestilentiam fieri, nec id mirum est.5 Multa enim mortifera in alto latent: aer ipse, qui uel terrarum culpa uel pigritia et aeterna nocte torpescit, grauis haurientibus est, uel corruptus internorum ignium uitio, cum e longo situ emissus est, purum hunc liquidumque maculat ac polluit insuetumque ducentibus spiritum affert noua genera morborum.6 Quid, quod aquae quoque inutiles pestilentesque in abdito latent, ut quas numquam usus exerceat, numquam aura liberior euerberet? Crassae itaque et graui caligine sempiternaque tectae nihil nisi pestiferum in se et corporibus nostris contrarium habent.7 Aer quoque, qui mixtus est illis quique inter illas paludes iacet, cum emersit, late uitium suum spargit et haurientes necat.8 Facilius autem pecora sentiunt, in quae primum pestilentia incurrere solet, quo auidiora sunt: aperto caelo plurimum utuntur et aquis, quarum maxima in pestilentia culpa est.9 Oues uero mollioris naturae, quo propiora terris ferunt capita, correptas esse non miror, cum afflatus aeris diri circa ipsam humum exceperint.10 Nocuisset ille et hominibus, si maior exisset; sed illum sinceri aeris copia extinxit, antequam ut ab homine posset trahi surgeret.
Seneca HOME

bnf6286.34 bnf6387.17