monumenta.ch > Seneca > 7 > CAPUT 19 > CAPUT 1 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 28 > CAPUT 23 > CAPUT 22 > CAPUT 26
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 25 <<< >>> 27
Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 26
1 Poteram ad hoc probandum abuti auctoritate magnorum uirorum, qui Aegyptum numquam tremuisse tradunt.2 Rationem autem huius rei hanc reddunt, quod ex limo tota concreuerit.3 Tantum enim, si Homero fides est, aberat a continenti Pharos quantum nauis diurno cursu metiri plenis lata uelis potest; sed continenti ammota est: turbidus enim defluens Nilus multumque secum caeni trahens et id subinde apponens prioribus terris Aegyptum annuo incremento semper ultra tulit.4 Inde pinguis et limosi soli est nec ulla interualla in se habet sed creuit in solidum arescente limo; cuius pressa erat et sedens structura, cum partes glutinarentur, nec quicquam inane interuenire poterat, cum solido liquidum ac molle semper accederet.5 Sed mouetur et Aegyptus et Delos, quam Uergilius stare iussit: "immotamque coli dedit et contemnere uentos"; hanc philosophi quoque, credula natio, dixerunt non moueri auctore Pindaro.6 Thucydides ait antea quidem immotam fuisse sed circa Peloponnesiacum bellum tremuisse; Callisthenes et alio tempore ait hoc accidisse: "Inter multa", inquit, "prodigia, quibus denuntiata est duarum urbium, Helices et Buris, euersio, fuere maxime notabilia columna ignis immensi et Delos agitata"; quam ideo stabilem uideri uult, quia mari imposita sit habeatque concauas rupes et saxa peruia, quae dent deprehenso aeri reditum: ob hoc et insulas esse certioris soli urbesque eo tutiores quo propius ad mare accesserint.7 Falsa haec esse Pompei et Herculaneum sensere.8 Adice nunc quod omnis ora maris obnoxia est motibus: sic Paphos non semel corruit; sic mobilis et huic iam familiaris malo Nicopolis; Cyprum ambit altum mare et agitatur; Tyros et ipsa tam mouetur quam diluitur.9 Hae fere causae redduntur propter quas tremat terra.
Seneca HOME
bnf6286.34 bnf6387.17