monumenta.ch > Seneca > CAPUT 25
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 24 <<<     >>> 26

Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 25

1 Cum spiritus magna ui uacuum terrarum locum penitus oppleuit coepitque rixari et de exitu cogitare, latera ipsa inter quae latet saepius percutit, supra quae urbes interdum sitae sunt.2 Haec nonnumquam adeo concutiuntur ut aedificia superposita procumbant, nonnumquam in tantum ut parietes quibus fertur omne tegimen caui, decidant in illum subteruacantem locum totaeque urbes in immensam altitudinem uergant.3 Si uelis credere, aiunt aliquando Ossam Olympo cohaesisse, deinde terrarum motu recessisse et fissam unius magnitudinem montis in duas partes.4 Tunc effluxisse Peneon, qui paludes quibus laborabat Thessalia siccauit, abductis in se quae sine exitu stagnauerant aquis.5 Ladon flumen inter Elin et Megalenpolin medius est, quem terrarum motus effudit.6 Per haec quid probo? In laxos specus (quid enim aliud appellem loca uacua?) sub terras spiritum conuenire; quod nisi esset, magna terrarum spatia commouerentur et una multa titubarent: nunc exiguae partes laborant nec umquam per ducenta milia motus extenditur.7 Ecce hic, qui impleuit fabulis orbem, non transcendit Campaniam.8 Quid dicam; cum Chalcis tremuit, Thebas stetisse? cum laborauit Aegium, tam propinquas illi Patras de motu audisse? Illa uasta concussio quae duas suppressit urbes, Helicen et Burin, circa Aegium constitit.9 Apparet ergo in tantum spatium motum pertendere quantum illa sub terris uacantis loci inanitas pateat.
Seneca HOME

bnf6286.34 bnf6387.17