monumenta.ch > Seneca > CAPUT 15 > CAPUT 11 > CAPUT 24
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 23 <<< >>> 25
Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 24
1 Spiritum esse huius mali causam et ipse consentio.2 De illo disputabo: quomodo intret hic spiritus, utrum per tenuia foramina nec oculis comprehensibilia an per maiora ac patentiora, et utrum ab imo an etiam per summa terrarum.3 Hoc incredibile est.4 Nam in nostris quoque corporibus cutis spiritum respuit nec est illi introitus nisi per quae trahitur, nec consistere quidem a nobis receptus potest nisi in laxiore corporis parte: non enim inter neruos pulpasue sed in uisceribus et patulo interioris partis recessu commoratur.5 Idem de terra suspicari licet uel ex hoc quod motus non in summa terra circaue summam est sed subter et ab imo.6 Huius indicium est quod altitudinis profundae maria iactantur, motis scilicet his supra quae fusa sunt: ergo uerisimile est terram ex alto moueri et illic spiritum in cauernis ingentibus concipi.7 "Immo", inquit', "ceu, cum frigore inhorruimus, tremor sequitur, sic terras quoque spiritus extrinsecus accidens quassat".8 Quod nullo modo potest fieri.9 Algere enim debet, ut idem illi accidat quod nobis, quos externa causa in horrorem agit.10 Accidere autem terrae simile quiddam nostrae affectioni, sed non ex simili causa concesserim.11 Illam interior et altior iniuria debet impellere: cuius rei argumentum uel maximum hoc potest esse quod, cum uehementi motu adapertum ingenti ruina solum est, totas nonnumquam urbes et recipit hiatus ille et abscondit.12 Thucydides ait circa Peloponnesiaci belli tempus Atalanten insulam aut totam aut certe maxima ex parte suppressam.13 Idem Sidone accidisse Posidonio crede.14 Nec ad hoc testibus opus est: meminimus enim terris interno motu diuulsis loca disiecta et campos interisse.15 Quod iam dicam quemadmodum existimem fieri.
Seneca HOME
bnf6286.34 bnf6387.16
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik