monumenta.ch > Seneca > 7 > CAPUT 19 > CAPUT 1 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 28 > CAPUT 23
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 22 <<< >>> 24
Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 23
1 Huius motus succutientis terras haec erit causa: ad alteram transeo.2 Rara terrae natura est multumque habens uacui: per has raritates spiritus fertur, qui, ubi maior influxit nec emittitur, concutit terram.3 Haec placet et aliis, ut paulo ante rettuli, causa, si quid apud te profectura testium turba est: hanc etiam Callisthenes probat, non contemptus uir: fuit enim illi nobile ingenium et furibundi regis impatiens.4 Hic est Alexandri crimen aeternum, quod nulla uirtus, nulla bellorum felicitas redimet; nam quotiens quis dixerit: "Occidit Persarum multa milia", opponetur ei "et Callisthenen"; quotiens dictum erit: "Occidit Darium, penes quem tum maximum regnum erat", opponetur ei "et Callisthenen"; quotiens dictum erit: "Omnia oceano tenus uicit, ipsum quoque temptauit nouis classibus et imperium ex angulo Thraciae usque ad Orientis terminos protulit", dicetur: "Sed Callisthenen occidit": omnia licet antiqua ducum regumque exempla transierit, ex his quae fecit nihil tam magnum erit quam scelus.5 Hic Callisthenes in libris quibus describit quemadmodum Helice Burisque mersae sint, quis illas casus in mare uel in illas mare immiserit, dicit id quod in priore parte dictum est: Spiritus intrat terram per occulta foramina, quemadmodum ubique, ita et sub mari; deinde, cum obstructus ille est trames per quem descenderat, reditum autem illi a tergo resistens aqua abstulit, huc et illuc refertur et sibi ipse occurrens terram labefactat.6 Ideo frequentissime mari apposita uexantur et inde Neptuno haec assignata est terras mouendi potentia.7 Quisquis primas litteras didicit, scit illum apud Homerum G–enosichthona uocari.
Seneca HOME
bnf6286.33 bnf6387.16
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik