monumenta.ch > Seneca > 7 > CAPUT 19 > CAPUT 1 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 28 > CAPUT 23 > CAPUT 22
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 21 <<< >>> 23
Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 22
1 Cum dissimiles hi motus inter se sint, causae quoque eorum diuersae sunt.2 Prius ergo de motu quatiente dicamus.3 Si quando magna onera per uices uehiculorum plurium tracta sunt et rotae maiore nisu in salebras inciderunt, terram concuti senties.4 Asclepiodotus tradit: cum petra e latere montis abrupta cecidisset, aedificia uicina tremore collapsa sunt.5 Idem sub terris fieri potest, ut ex his quae impendent rupibus aliqua resoluta magno pondere ac sono in subiacentem cauernam cadat, eo uehementius quo aut plus ponderis uenit aut altius: et sic commouetur omne tectum cauatae uallis.6 Nec tantum pondere suo abscindi saxa credibile est sed cum flumina supra ferantur, assiduus umor commissuras lapidis extenuat et cotidie aliquid his ad quae religatus est aufert et illam, ut ita dicam, glutem, qua continetur, abradit.7 Deinde longa per aeuum deminutio usque eo infirmat illa quae cotidie attriuit, ut desinant esse oneri ferendo: tunc saxa uasti ponderis decidunt; tunc illa praecipitata rupes quicquid ab imo repercussit non passura consistere " sonitu uenit, et ruere omnia uisa repente", ut ait Uergilius noster.
Seneca HOME
bnf6286.33 bnf6387.16