monumenta.ch > Seneca > 7 > CAPUT 19 > CAPUT 1 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 28 > CAPUT 23 > CAPUT 22 > CAPUT 26 > CAPUT 11 > CAPUT 29 > CAPUT 10 > CAPUT 16 > CAPUT 12 > 3 > CAPUT 16 > CAPUT 24 > CAPUT 11 > CAPUT 17 > CAPUT 30 > CAPUT 6 > CAPUT 21
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 20 <<< >>> 22
Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 21
1 Nobis quoque placet hune spiritum esse qui possit tanta conari, quo nihil est in rerum natura potentius, nihil acrius, sine quo ne illa quidem quae uehementissima sunt ualent: ignem spiritus concitat; aquae, si uentum detrahas, inertes sunt: tunc demum impetum sumunt, cum illas agit flatus.2 Et potest dissipare magna terrarum spatia et nouos montes subiectus extollere et insulas non ante uisas in medio mari ponere: Theren et Therasiam et hanc nostrae aetatis insulam, spectantibus nobis in Aegaeo mari natam, quis dubitat quin in lucem spiritus uexerit? Duo genera sunt, ut Posidonio placet, quibus mouetur terra.3 Utrique nomen est proprium: altera succussio est, cum terra quatitur et sursum ac deorsum mouetur, altera inclinatio, qua in latera nutat alternis nauigii more.4 Ego et tertium illud existimo quod nostro uocabulo signatum est; non enim sine causa tremorem terrae dixere maiores, qui utrique dissimilis est; nam nec succutiuntur tunc omnia nec inclinantur sed uibrantur, res minime in eiusmodi casu noxia; sicut longe perniciosior est inclinatio concussione: nam nisi celeriter ex altera parte properabit motus qui inclinata restituat, ruina necessario sequitur.
Seneca HOME
bnf6286.33 bnf6387.16