monumenta.ch > Seneca > CAPUT 20
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 19 <<< >>> 21
Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 20
1 Ueniamus nunc ad eos qui omnia ista quae rettuli in causa esse dixerunt aut ex his plura.2 Democritus plura putat.3 Ait enim motum aliquando spiritu fieri, aliquando aqua, aliquando utroque, et id hoc modo prosequitur.4 Aliqua pars terrae concaua est; in hanc aquae magna uis confluit.5 Ex hac est aliquid tenue et ceteris liquidius.6 Hoc, cum superueniente grauitate reiectum est, illiditur terris et illas mouet, nec enim fluctuari potest sine motu eius in quod impingitur.7 Etiamnunc quomodo de spiritu dicebamus, de aqua quoque dicendum est.8 Ubi in unum locum congesta est et capere se desiit, aliquo incumbit et primo uiam pondere aperit, deinde impetu; nec enim exire nisi per deuexum potest diu inclusa nec in directum cadere moderate aut sine concussione eorum per quae uel in quae cadit.9 Si uero, cum iam rapi coepit, aliquo loco substitit et illa uis fluminis in se reuoluta est, in continentem terram repellitur et illam, qua parte maxime pendet, exagitat.10 Praeterea aliquando madefacta tellus liquore penitus accepto altius sedit et fundus ipse uitiatur: tunc ea pars premitur in quam maxime aquarum uergentium pondus inclinat.11 Spiritus uero nonnumquam impellit undas et, si uehementius institit, eam scilicet partem terrae mouet in quam coactas aquas intulit; nonnumquam in terrena itinera coniectus et exitum quaerens mouet omnia.12 Terra autem tem penetrabilis uentis est et spiritus subtilior est quam ut possit excludi, uehementior quam ut sustineri concitatus ac rapidus.13 Omnes istas esse posse causas Epicurus ait pluresque alias temptat et illos qui aliquid unum ex istis esse affirmauerunt corripit, cum sit arduum de his quae coniectura assequenda sunt aliquid certi promittere.14 Ergo, ut ait, potest terram mouere aqua, si partes aliquas eluit et adrosit, quibus desiit posse extenuatis sustineri quod integris ferebatur.15 Potest terram mouere impressio spiritus: fortasse enim aer extrinsecus alio intrante aere agitatur, fortasse aliqua parte subito decidente percutitur et inde motum capit.16 Fortasse aliqua pars terrae uelut columnis quibusdam ac pilis sustinetur, quibus uitiatis ac recedentibus tremit pondus impositum.17 Fortasse calida uis spiritus in ignem uersa et fulmini similis cum magna strage obstantium fertur.18 Fortasse palustres et iacentes aquas aliquis flatus impellit et inde aut ictus terram quatit aut spiritus agitatio ipso motu crescens et se incitans ab imo in summa usque perfertur.19 Nullam tamen illi placet causam motus esse maiorem quam spiritum.
Seneca HOME
bnf6286.33 bnf6387.15
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik