monumenta.ch > Seneca > CAPUT 10 > CAPUT 9 > CAPUT 29 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 28 > CAPUT 13 > CAPUT 10 > CAPUT 17 > CAPUT 20 > CAPUT 27 > CAPUT 15 > CAPUT 2 > CAPUT 21 > CAPUT 6 > CAPUT 30 > CAPUT 24 > CAPUT 16 > CAPUT 10 > CAPUT 29 > CAPUT 11 > CAPUT 26 > CAPUT 22 > CAPUT 23 > CAPUT 28 > CAPUT 18 > CAPUT 12 > CAPUT 1 > CAPUT 19
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 18 <<< >>> 20
Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 19
1 Metrodorum Chium, quia necesse est, audiamus, quod uult sententiae loco dicentem.2 Non enim permitto mihi ne eas quidem opiniones praeterire quas improbo, cum satius sit omnium copiam fieri et quae improbamus damnare potius quam praeterire.3 Quid ergo dicit? Quomodo, cum in dolio cantatur, uox illa per totum cum quadam discussione percurrit ac resonat et tam leuiter mota tamen circumit non sine tactu eius tumultuque quo inclusa est, sic speluncarum sub terra pendentium uastitas habet aera suum, quem, simul alius superne incidens percussit, agitat, non aliter quam illa, de quibus paulo ante rettuli, inania indito clamore sonuerunt.
Seneca HOME
bnf6286.33 bnf6387.15