monumenta.ch > Seneca > 7 > CAPUT 19 > CAPUT 1 > CAPUT 12 > CAPUT 18
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 17 <<<     >>> 19

Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 18

1 Maxima ergo causa est propter quam terra moueatur spiritus natura citus et locum e loto mutans.2 Hic quamdiu non impellitur et in uacanti spatio latet, iacet innoxius nec circum iectis molestus est; ubi illum extrinsecus superueniens causa sollicite compellitque et in artum agit, si licet adhuc, cedit tantum et uagatur: ubi erepta discedendi facultas est et undique obsistitur, tunc "magno cum murmure montis circum claustra" fremit, quae diu pulsata conuellit ac iactat, eo acrior quo cum mora ualentiore luctatus est.3 Deinde cum circa perlustrauit omne quo tenebatur, nec potuit euadere, inde, quo maxime impactus est, resilit et aut per occulta diuiditur ipso terrae motu raritate facta, aut per nouum uulnus emicuit: ita eius non potest uis tanta cohiberi nec uentum tenet ulla compages.4 Soluit enim quodcumque uinculum et onus omne fert secum infususque per minima laxamentum sibi parat et indomita naturae potentia liberat se, utique cum concitatus sibi ius suum uindicat.5 Spiritus ueto inuicta res est: nihil erit quod "luctantes uentos tempestatesque sonoras imperio premat ac uinclis et carcere frenet".6 Sine dubio poetae hunc uoluerunt uideri carcerem in quo sub terra clausi laterent, sed hoc non intellexerunt, nec id quod clausum est esse adhuc uentum nec id quod uentus est posse iam claudi.7 Nam quod in clauso est quiescit et aeris statio est; omnis in fuga uentus est.8 Etiamnunc et illud accedit his argumentis per quod appareat motum effici spiritu, quod corpora quoque nostra non aliter tremunt quam si spiritum aliqua causa perturbat, cum timore contractus est, cum senectute languescit et uenis torpentibus marcet, cum frigore inhibetur aut sub accessionem cursu suo deicitur.9 Nam quamdiu sine iniuria perfluit et ex more procedit, nullus est tremor corpori: cum aliquid occurrit quod inhibeat eius officium, tunc parum potens in perferendis his quae integer tulerat, deficiens concutit quicquid suo uigore tendebat.
Seneca HOME

bnf6286.33 bnf6387.15