monumenta.ch > Seneca > CAPUT 10 > CAPUT 17
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 16 <<<     >>> 18

Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 17

1 Sequitur ergo ut naturam suam exerceat et quod semper moueri uult, aliquando et alia moueat.2 Id quando fit? Quando illi cursus interdictus est.3 Nam quamdiu non impeditur, it placide; cum offenditur et retinetur, insanit et moras suas abripit, non aliter quam ille "pontem indignatus Araxes": quamdiu illi facilis et liber est alueus, primas quasque aquas explicat; ubi saxa manu uel casu illata repressere uenientem, tunc impetum mora quaerit et, quo plura opposita sunt, plus inuenit uirium: omnis enim illa unda, quae a tergo superuenit et in se crescit, cum onus suum sustinere non potuit, uim ruina parat et prona cum ipsis quae obiacebant fugit.4 Idem spiritu fit, qui quo ualentior agiliorque est, citius eripitur et uehementius saeptum omne disturbat: ex quo motus fit, scilicet eius partis sub qua pugnatum est.5 Quod dicitur uerum esse et illo probatur: saepe, cum terrae motus fuit, si modo pars eius aliqua disrupta est, inde uentus per multos dies fluxit, ut traditur factum eo motu quo Chalcis laborauit: quod apud Asclepiodotum inuenies, auditorem Posidonii, in his ipsis quaestionum naturalium causis.6 Inuenies et apud alios auctores hiasse uno loto terram et inde non exiguo tempore spirasse uentum, qui scilicet illud iter ipse sibi fecerat per quod ferebatur.
Seneca HOME

bnf6286.33 bnf6387.14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik