monumenta.ch > Seneca > 7 > CAPUT 19 > CAPUT 1 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 28 > CAPUT 23 > CAPUT 22 > CAPUT 26 > CAPUT 11 > CAPUT 29 > CAPUT 10 > CAPUT 16 > CAPUT 12 > 3 > CAPUT 16
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 15 <<<     >>> 17

Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 16

1 Etiamnunc dicendum est quod plerisque auctoribus placet et in quod fortasse fiet discessio.2 Non esse terram sine spiritu palam est, non tantum illo dico quo se tenet ac partes sui iungit, qui inest etiam saxis mortuisque corporibus, sed illo dico uitali et uegeto et alente omnia.3 Hunc nisi haberet, quomodo tot arbustis spiritum infunderet non aliunde uiuentibus et tot satis? Quemadmodum tam diuersas radices aliter atque aliter in se mersas foueret, quasdam summa receptas parte, quasdam altius tractas, nisi multum haberet animae tam multa tam uaria generantis et haustu atque alimento sui educantis? Leuibus adhuc argumentis ago: totum hoc caelum, quod igneus aether, mundi summa pars, claudit, omnes hae stellae, quarum iniri non potest numerus, omnis hic caelestium coetus et, ut alia praeteream, hic tam prope a nobis agens cursum sol, omni terrarum ambitu non semel maior, alimentum ex terreno trahunt et inter se partiuntur nec ullo alio scilicet quam halitu terrarum sustinentur: hoc illis alimentum, hic pastus est.4 Non posset autem tam multa tantoque se ipsa maiora nutrire, nisi plena esset animae, quam per diem ac noctem ab omnibus partibus sui fundit; fieri enim non potest ut non multum illi supersit, ex qua tantum petitur ac sumitur. Et ad tempus quidem quod exeat nascitur (nec enim esset perennis illi copia suffecturi in tot caelestia spiritus, nisi inuicem elementa recurrerent et in aliud alia soluerentur), sed tamen necesse est abundet ac plena sit et ex condito proferat: non est ergo dubium quin multum spiritus intus lateat et caeca sub terra spatia aer latus obtineat.5 Quod si uerum est, necesse est id saepe moueatur quod re mobilissima plenum est: numquid enim dubium esse cuiquam potest quin nihil sit tam inquietum quam aer, tam uersabile et agitatione gaudens?
Seneca HOME

bnf6286.32 bnf6387.14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik