monumenta.ch > Seneca > CAPUT 15 > CAPUT 13
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 12 <<< >>> 14
Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 13
1 In hac sententia licet portas Aristotelem et discipulum eius Theophrastum (non, ut Graecis uisum est, diuini, tamen et dulcis eloquii uirum et nitidi sine labore).2 Quid utrique placeat exponam.3 Semper aliqua euaporatio est e terra, quae modo arida est, modo umido mixta; haec ab infimo edita et in quantum potuit elata, cum ulteriorem locum in quem exeat non habet, retro fertur atque in se reuoluitur; deinde rixa spiritus reciprocantis iactat obstantia et, siue interclusus siue per angusta enisus est, motum ac tumultum ciet.4 Straton ex eadem schola est, qui hanc partem philosophiae maxime coluit et rerum naturae inquisitor fuit; huius tale decretum est.5 Frigidum et calidum semper in contraria abeunt, una esse non possunt: eo frigidum confluit unde uis calidi discessit, et inuicem ibi calidum est unde frigus expulsum est.6 Hoc quod dico uerum esse et utrumque in contrarium agi ex hoc tibi appareat: hiberno tempore, cum supra terram frigus est, calent putei nec minus specus atque omnes sub terra recessus, quia illo se calor contulit superiora possidenti frigori cedens; qui, cum in inferiora peruenit et eo se quantum poterat ingessit, quo densior, hoc ualidior est.7 Frigori calidi uis superuenit, cui necessario congregatus ille iam et in angustum pressus loco cedit.8 Idem contrario euenit: cum uis maior frigidi illata in cauernis est, quicquid illic calidi latet, frigori cedens abit in angustum et magno impetu agitur, quia non patitur utriusque natura concordiam nec in uno moram.9 Fugiens ergo et omni modo cupiens excedere proxima quaeque remolitur ac iactat.10 Ideoque antequam terra moueatur, solet mugitus s audiri uentis in abdito tumultuantibus. Nec enim aliter posset, ut ait noster Uergilius, "sub pedibus mugire solum et iuga celsa moueri", nisi hoc esset uentorum opus. v [13,6] Uices deinde huius pugnae sunt eaedem: fit calidi congregatio ac rursus eruptio; tunc frigida compescuntur et secedunt mox futura potentiora.11 Dum ergo alterna uis cursat et ultro citroque spiritus commeat, terra concutitur.
Seneca HOME
bnf6286.32 bnf6387.13
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik