monumenta.ch > Seneca > 7 > CAPUT 19 > CAPUT 1 > CAPUT 12
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 11 <<<     >>> 13

Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 12

1 Spiritum esse qui moueat et plurimis et maximis auctoribus placet.2 Archelaus, uir quidem satis diligens, ait ita: Uenti in concaua terrarum deferuntur; deinde, ubi iam omnia spatia plena sunt et in quantum aer potuit densatus est, is qui superuertit spiritus priorem premit et elidit ac frequentibus plagis primo cogit, deinde proturbat; tunc ille quaerens locum omnes angustias dimouet et claustra sua conatur effringere: sic euenit ut terrae, spiritu luctante et fugam quaerente, moueantur.3 Itaque cum terrae motus futurus est, praecedit aeris tranquillitas et quies, uidelicet quia uis spiritus, quae concitare uentos solet, in inferna sede retinetur.4 Nunc quoque, cum hic motus in Campania fuit, quamuis hiberno tempore et inquieto, per superiores dies caelo aer stetit.5 Quid ergo? Numquam flante uento terra concussa est? Admodum raro; duo si simul flauere uenti fieri; tamen et potest et solet.6 Quod si recipimus et constat duos uentos rem simul gerere, quidni accidere possit ut alter superiorem aera agitet, alter infernum?
Seneca HOME

bnf6286.32 bnf6387.13