monumenta.ch > Seneca > 7 > CAPUT 19 > CAPUT 1 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 28 > CAPUT 23 > CAPUT 22 > CAPUT 26 > CAPUT 11 > CAPUT 29 > CAPUT 10
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 9 <<<     >>> 11

Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 10

1 Anaximenes ait terram ipsam sibi causam esse motus nec extrinsecus incurrere quod illam impellat, sed intra ipsam et ex ipsa: quasdam enim partes eius decidere, quas aut umor resoluerit aut ignis exederit aut spiritus uiolentia excusserit.2 Sed his quoque cessantibus non deesse propter quod aliquid abscedat aut reuellatur; nam primum omnia uetustate labuntur nec quicquam tutum a senectute est; haec solida quoque et magni roboris carpit.3 Itaque quemadmodum in aedificiis ueteribus quasdam non percussa tamen decidunt, cum plus ponderis habuere quam uirium, ita in hoc uniuerso terrae corpore euenit ut partes eius uetustate soluantur, solutae cadant et tremorem superioribus afferant: primum, dum abscedunt (nihil enim utique magnum sine motu eius cui haesit absciditur); deinde, cum deciderunt, solido exceptae resiliunt pilae more (quae, cum cecidit, exultat ac saepius pellitur, totiens a solo in nouum impetum missa); si uero in stagnantibus aquis delatae sunt, hic ipse casus uicina concutit fluctu, quem subitum uastumque illisum ex alto pondus eiecit.
Seneca HOME

bnf6286.32 bnf6387.13