monumenta.ch > Seneca > CAPUT 1 > CAPUT 9
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 8 <<<     >>> 10

Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 9

1 Ignem causam motus quidam iudicant, imprimis Anaxagoras, qui existimat simili paene ex causa et aera concuti et terram: cum in inferiore parte spiritus crassum aera et in nubes coactum eadem ui qua apud nos quoque nubila frangi solent rupit et ignis ex hoc collisu nubium cursuque elisi aeris emicuit, hic ipse in obuia incurrit exitum quaerens ac diuellit repugnantia, donec per angustum aut nactus est uiam exeundi ad caelum aut ui et iniuria fecit.2 Alii in igne causam quidam esse, sed non ob hoc iudicant, sed quia pluribus obrutus locis ardeat et proxima quaeque consumat; quae si quando exesa ceciderint, tunc sequi motum earum partium quae subiectis adminiculis destitutae labant, donec corruerunt nullo occurrente quod onus exciperet; tunc chasmata, tunc hiatus uasti aperiuntur aut, cum diu dubitauerunt, super ea se quae supersunt stantque componunt.3 Hoc apud nos quoque uidemus accidere, quotiens incendio laborat pars ciuitatis: cum exustae trabes sunt aut corrupta quae superioribus firmamentum dabant, tunc diu agitata fastigia concidunt et tam diu deferuntur atque incerta sunt, donec in solido resederunt.
Seneca HOME

bnf6286.31 bnf6387.13

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik