monumenta.ch > Seneca > CAPUT 8 > CAPUT 8
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 7 <<< >>> 9
Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 8
1 Non quidem existimo diu te haesitaturum an credas esse subterraneos amnes et mare absconditum: unde enim ista prorepunt, unde ad nos ueniunt, nisi quod origo umoris inclusa est? Age, cum uides interruptum Tigrin in medio itinere siccari et non uniuersum auerti, sed paulatim non apparentibus damnis minui primum, deinde consumi, quo illum putas abire nisi in obscura terrarum, utique cum uideas emergere iterum non minorem eo qui prius fluxerat? Quid, cum uides Alpheon, celebratum poetis, in Achaia mergi et in Sicilia rursus traiecto mari effundere amoenissimum fontem Arethusam? Nescis autem inter opiniones, quibus enarratur Nili aestiua inundatio, et hanc esse, a terra illum erumpere et augeri non supernis aquis sed ex intimo redditis? Ego quidem centuriones duos, quos Nero Caesar, ut aliarum uirtutum ita ueritatis in primis amantissimus, ad inuestigandum caput Nili miserat, audiui narrantes longum illos iter peregisse, cum a rege Aethiopiae instructi auxilio commendatique proximis regibus penetrassent ad ulteriorem.2 Inde, ut quidam aiebant, peruenimus ad immensas paludes, quarum exitum nec incolae nouerant nec sperare quisquam potest: ita implicatae aquis herbae sunt et aquae nec pediti eluctabiles nec nauigio, quod nisi paruum et unius capax limosa et obsita palus non fert.3 Ibi, inquit, uidimus duas petras, ex quibus ingens uis fluminis excidebat.4 Sed siue caput illa siue accessio est Nili, siue tunc nascitur siue in terras ex priore recepta cursu redit, nonne tu credis illam, quicquid est, ex magno terrarum lacu ascendere? Habeant enim oportet pluribus locis sparsum umorem et in uno coactum, ut eructare tanto impetu possint.
Seneca HOME
bnf6286.31 bnf6387.12
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik