monumenta.ch > Seneca > CAPUT 6
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 5 <<< >>> 7
Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 6
1 In aqua causam esse nec ab uno dictum est nec uno modo.2 Thales Milesius totam terram subiecto iudicat umore portari et innare, siue illud oceanum uocas, siue magnum mare, siue alterius naturae simplicem adhuc aquam et umidum elementum.3 Hac, inquit, unda sustinetur orbis uelut aliquod grande nauigium et graue his aquis quas premit.4 Superuacuum est reddere causas propter quas existimat grauissimam partem mundi non posse spiritu tam tenui fugacique gestari; non enim nunc de situ terrarum sed de motu agitur. Illud argumenti loco ponit aquas esse in causa quibus hic orbis agitetur, quod in omni maiore motu erumpunt fere noui fontes (sicut in nauigiis quoque euenit ut, si inclinata sunt et abierunt in latus, aquam sorbeant, quae enormi eorum onere quae uehit, si immodice depressa sunt, aut superfunditur aut certe dextra sinistraque solito magis surgit).5 Hanc opinionem falsam esse non est diu colligendum: nam si terra aqua sustineretur, et ea aliquando concuteretur et semper moueretur, nec agitari illam miraremur sed manere; deinde tota concuteretur, non ex parte (numquam enim nauis dimidia iactatur); nunc uero terrarum non uniuersarum sed ex parte motus est: quomodo ergo fieri potest ut, quod totum uehitur, totum non agitetur, si eo quo uehitur agitatum est? "At quare aquae erumpunt?". Primum omnium saepe tremuit terra et nihil umoris noui fluxit; deinde si ex hac causa unda prorumperet, a lateribus terrae circumfunderetur (sicut in fluminibus ac mari uidemus incidere, ut incrementum aquarum, quotiens nauigia desidunt, in lateribus maxime appareat); ad ultimum non tam exigua fieret quam tu dicis eruptio nec uelut per rimam sentina subreperet, sed fieret ingens inundatio ut ex infinito liquore et ferente uniuersa.
Seneca HOME
bnf6286.31 bnf6387.10
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik