monumenta.ch > Seneca > CAPUT 5 > CAPUT 5
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 4 <<< >>> 6
Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 5
1 Causam qua terra concutitur alii in aqua esse, alii in ignibus, alii in ipsa terra, alii in spiritu putauerunt, alii in pluribus, alii in omnibus his; quidam liquere ipsis aliquam ex istis causam esse dixerunt, sed non liquere quae esset.2 Nunc singula persequar.3 Illud ante omnia mihi dicendum est, opiniones ueteres parum exactas esse et rudes: circa uerum adhuc errabatur; tur; noua omnia erant primo temptantibus; postea eadem illa limata sunt et, si quid inuentum est, illis nihilominus referri debet acceptum: magni animi res fuit rerum naturae latebras dimouere nec contentum exteriore eius aspectu introspicere et in deorum secreta descendere.4 Plurimum ad inueniendum contulit qui sperauit posse reperiri.5 Cum excusatione itaque ueteres audiendi sunt: nulla res consummata est, dum incipit; nec in hac tantum re omnium maxima atque inuolutissima (in qua, etiam cum multum acti erit, omnis tamen aetas quod agat inueniet) sed et in omni alio negotio longe semper a perfecto fuere principia.
Seneca HOME
bnf6286.31 bnf6387.10