monumenta.ch > Seneca > CAPUT 20 > CAPUT 6 > CAPUT 4
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 3 <<<     >>> 5

Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 4

1 Quaeramus ergo quid sit quod terram ab infimo moueat, quod tanti molem ponderis pellat; quid sit illa ualentius quod tantum onus ui sua labefactet; cur modo tremat, modo laxata subsidat, nunc in partes diuisa discedat et alias interuallum ruinae suae diu seruet, alias cito comprimat; nunc amnes magnitudinis notae conuertat introrsum, nunc nouos exprimat; aperiat aliquando aquarum calentium uenas, aliquando refrigeret, ignesque nonnumquam per aliquod ignotum antea montis aut rupis foramen emittat, aliquando notos et per saecula nobiles comprimat.2 Mille miracula mouet faciemque mutat locis et defert montes, subrigit plana, ualles extuberat, nouas in profundo insulas erigit: haec ex quibus causis accidant, digna res excuti.3 Quod, inquis, erit pretium operae? Quo nullum maius est, nosse naturam.4 Neque enim quicquam habet in se huius materiae tractatio pulchrius, cum multa habeat futura usui, quam quod hominem magnificentia sui detinet nec mercede sed miraculo colitur.5 Inspiciamus ergo quid sit propter quod haec accidant: quorum adeo est mihi dulcis inspectio ut, quamuis aliquando de motu terrarum uolumen iuuenis ediderim, tamen temptare me uoluerim et experiri, aetas aliquid nobis aut ad scientiam aut certe ad diligentiam adiecerit.
Seneca HOME

bnf6286.31 bnf6387.10