monumenta.ch > Seneca > 7 > CAPUT 19 > CAPUT 1 > CAPUT 12 > CAPUT 18 > CAPUT 28 > CAPUT 23 > CAPUT 22 > CAPUT 26 > CAPUT 11 > CAPUT 29 > CAPUT 10 > CAPUT 16 > CAPUT 12 > 3 > CAPUT 16 > CAPUT 24 > CAPUT 11 > CAPUT 17 > CAPUT 30 > CAPUT 6 > CAPUT 21 > CAPUT 2
Seneca, Naturales quaestiones, Liber VI De Terrae motu, , 1 <<< >>> 3
Seneca, Naturales quaestiones, VI De Terrae motu, CAPUT 2
1 Quid ago? Solacium aduersus pericula rara promiseram: ecce undique timenda denuntio, nego quicquam esse quietis aeternae, quod perire possit et perdere.2 Ego uero hoc ipsum solacii loco pono et quidem ualentissimi, quando quidem sine remedio timor stultis est: ratio terrorem prudentibus excutit; imperitis magna fit ex desperatione securitas.3 Hoc itaque generi humano dictum puta quod illis subita captiuitate inter ignes et hostem stupentibus dictum est: "una salus uictis nulllam sperare salutem".4 Si uultis nihil timere, cogitate omnia esse metuenda; circumspicite quam leuibus causis discutiamur: non cibus nobis, non umor, non uigilia, non somnus sine mensura quadam salubria sunt; iam intellegetis nugatoria esse nos et imbecilla corpuscula, fluida, non magna molitione perdenda.5 Sine dubio id unum periculi nobis est quod tremunt terrae, quod subito dissipantur ac superposita deducunt! Magni se aestimat qui fulmina et motus terrarum hiatusque formidat.6 Uult ille imbecillitatis sibi suae conscius timere pituitam? Ita uidelicet nati sumus, tam felicia sortiti membra, in hanc magnitudinem creuimus! Et ob hoc, nisi mundi partibus motis, nisi caelum intonuerit, nisi terra subsederit, perire non possumus! Unguiculi nos et ne totius quidem dolor sed aliqua ab latere eius scissura conficit! Et ego timeam terras trementes, quem crassior saliua suffocat? Ego extimescam emotum sedibus suis mare, et ne aestus maiore quam solet cursu plus aquarum trahens superueniat, cum quosdam strangulauerit potio male lapsa per fauces? Quam stultum est mare horrere, cum scias stillicidio perire te posse! Nullum maius solacium est mortis quam ipsa mortalitas, nullum autem omnium istorum quae extrinsecus terrent quam quod innumerabilia pericula in ipso sinu sunt.7 Quid enim dementius quam ad tonitrua succidere et sub terram correpere fulminum metu? Quid stultius quam timere nutationem terrae aut subitos montium lapsus et irruptiones maris extra litus eiecti, cum mors ubique praesto sit et undique occurrat nihilque sit tam exiguum quod non in perniciem generis humani satis ualeat? Adeo non debent nos ista confundere, tamquam plus in se mali habeant quam uulgaris mors, ut contra, cum sit necessarium e uita exire et aliquando emittere animam, maiore perire ratione iuuet.8 Necesse est mori ubicumque, quandoque: stet licet ista humus et se teneat suis finibus nec ulla iactetur iniuria, supra me quandoque erit.9 Quid interest, ego illam mihi an ipsa se mihi imponat? Diducitur et ingenti potentia nescio cuius mali rumpitur et me in immensam altitudinem abducit; quid porro? Mors leuior in plano est? Quid habeo quod querar, si rerum natura me non uult iacere ignobili leto, si mihi inicit sui partem? Egregie Uagellius meus in illo inclito carmine: "Si cadendum est", inquit, "e caelo cecidisse uelim".10 Idem licet dicere: si cadendum est, cadam orbe concusso, non quia fas est optare publicam cladem, sed quia ingens mortis solacium est terram quoque uidere mortalem.
Seneca HOME
bnf6286.30 bnf6387.9
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik